Skip to main content

Full text of "De peculiari structura cerebri nonnullisque ejus morbis. Paucae aliae anatom. observat. accedunt."

See other formats


FRANCISCI GENNARI 

' PARMENSIS 
MEDICINAE DOCTORIS COLLEGIATI 

DE‘ PECULIARI 
STRUCTURA CEREBRI 

, . NONNULLJSQUE EJUS MORBIS . 


PAUCAE ALIAE ANATOM. OBSERVAT 


ACCEDUNT. 



REGIO TYPOGRAPHEO 


M. DCC, LXXXII. 
CUM APPROBATIONE . 



SUMMO VIRO COMITI 

JOSEPHO CAMUTI 

AUGUSTORUM PARMENSIUM 

PRINCIPUM AC R. PROLIS 
ARCHIATRO ac CONSILIARIO 
BELVEDERII DOMINO 

REI LITT. SEPTEMVIRO TOTIUS ME DIC. PRAESIDI 
CHEMIAE PROFESSORI PRIMARIO 
AC R. MONSPELLIENSIS ACAD, SOCIO 
ETC. Etc. 


Eix quo olim Plato Cerebrum usque 
adeo extulit, ut ibi praecipuam Ani¬ 
mae sedem poneret (a) ^ quam multa 
de eo postmodum a praestantissimis 
Philosophis, Medicis, atque Anato¬ 
micis certatim omni ferme tempore 


(a) luem sentiebant Alcmaeon, 



II 

tradita smt, non ignoras, Vir Cla¬ 
rissime, qui cum summa rei medicae 
peritia, tantam Philosophiae quoque, 
totiusque Aiiatomiae (a) scientiam con¬ 
jungis . Ut autem it infinitum illum 
Philosophorum, ac Medicorum exer¬ 
citum (Zj) It omittam, et de claris 
dumtaxat Anatomicis pauca (c) subji¬ 
ciam ^ qui primi veterum Anatomicae 
Scientiae laude floruerunt, ii nobilis¬ 
simam , atque utilissimam hanc prae 
caeteris Anatomiae partem coluere • 
Nam praeter Hippocratem, atque 
Aristotelem, aliosque, quos ab anti¬ 
quissimis usque temporibus (d) haud 

(a) Jam enim publice Anatomen anno 1760 ma¬ 
gno cum plausu in hoc celeb. Parmensi Lyceo pro¬ 
fessus es. 

(i) Haller. Bibliothec. anatomic. tom. I. Praefat. 

(c) De Medicis quoque scriptoribus sermo alibi 
occurret. 

(i) In origine Anatomes Chinensis, quae om¬ 
nium antiquissima, est, agitur de cerebro Suis . 
Haller. Bibliothec. anatomic. tom. cit. pag. 2. 



III 


prorsus cerebri anatomen latuisse con¬ 
stat 5 Erasistratus, atque Herophilus, 
qui summa tunc temporis cunctarum 
gentium consentione in ea arte Prin¬ 
cipes (a) habebantur, quam sedulo 
in anatome cerebri potissimum adla- 
boraverint, quisquis de rebus hisce 
vel mediocriter instructus (h) non igno¬ 
rat. Multo autem post (c) Galenus, 
iis , quae memorati Viri, ac praeser¬ 
tim Herophilus (d) observaverant non 
contentus, alia praeterea “Addidit tum 
ad cerebrum, tum ad nervos spectan¬ 
tia , quae vulgo etiam aliis Anatomi¬ 
cis tribuuntur. Sed neque post Gale¬ 
num, neque ante illum docti alii Ana- 

(a) Erasistratum, atque Herophilum vivos etiam 
homines incidisse, opinio in vu|gus edita est. 

(b) In cerebro torcular Herophili sic dictum, no- 
tissimum est. 

(c) Quingentos circiter annos. Vid. ill. Lieutaud 
Histor. Anatom. Medie. Parisiis i ySy , in Proemio. 

(<i) Sexcenta hominum corpora Herophilum se¬ 
cuisse referunt. 



IV 


tomici defuere, et in his praesertim 
Aretaeus, atque Rufus , in illis au¬ 
tem Oribasius, Meletius , et inter 
arabes Avicenna , alii que , quos hic 
lubens praetereo, qui quidem omnes 
(quod etiam num magnopere delen¬ 
dum est) in eo, quo per tot saecula 
Anatome habita est neglectu, proprii 
vix quidquam huc praeter sermonem 
attulerunt. 

Ab Anatomes autem instauratore 
Vesalio ad haec usque tempora, quot 
porro summi Viri ubique gentium 
difEcillimam hanc partem illustrare ^ 
aggressi sunt? Et ille quidem fervido 
quo pollebat ingenio , a Galeno , 
quem ante eum omnes oraculi instar 
coluerant primum discedere ausus , 
non modo alia aliter , ac Galenus 
ipse senserat in humano quidem ce¬ 
rebro se habere observavit •, sed alia 
in eo insuper eousque abdita animad- 



V 


vertit, eaqiie ut notum est iconibus 
etiam expressit. Tot porro hominum, 
quorum ob eam causam (a) adeo in 
se suscitaverat Vesalius in tota Euro¬ 
pa odium ut inter perpetuas calu« 

mnias vitam molestam triverit, et 
11 Galeni opus suo labore emendatum 
11 flammis dederit (b) ii 5 horum , 
inquam, hominum et nomina et scri¬ 
pta libentius etiam reticeo, siquidem 
omnes Galenum, minime vero natu¬ 
ram ipsam consuluere. Misso etiam 
Silvio (c) Piccolomineo , aliisque, 
qui Vesalium fere omnes dum refu¬ 
tant, exscribunt 5 alter Anatomiae pa¬ 
rens Eustachius, editis observationi¬ 
bus, quas ut Galenum ab eo Viro 
tueretur, tum in homine, tum in bru- 

C^z) Quod nempe a Galeno, ut dictum est, au¬ 
sus esset discedere . 

(h) HaJler. in Boher. Method. Stud. Medie, tom. I. 
pag. 603. 

CO Jacobo scilicet Ambiano. 



VI 


tis singulari industria comparaverat, 
pluribus certe, iisque perutilibus hu¬ 
manum praesertim cerebrum inventis 
ditavit. Postea vero de eo fusius a 
Varolio (a) , Cortesio, Veslingio, Bar- 
^tbolino (^), Silvio (c), ab aliisque 
praeclarissimis Viris dictum est, qui 
Spartam hanc verbis, atque iconibus 
illustrare curarunt. 

Excelluit deinceps apud Anglos 
Willisius cunctis ante ea tempora ce¬ 
rebri , nervorumque anatomen pro¬ 
fessis, nec sua item laude, aut Ge- 
rardi Blasii Medullae spinalis , et 
nervorum inde provenientium ana- 
tome ^ aut Charletoni De cerebri 
humani proprietatibusdissertatio-^ 

(a) » Ob detectum Veterum errorem, et demon- 
» strationem , cerebri ventriculos non spiritu , sed 
» pituita plenos esse, multa a Galenistarum invidia 
passus est >>. Haller. ibid. pag. 6op. 

(i>) Loquor de Thoma omnigena fere scientia¬ 
rum eruditione praedito. 

(c) Francisco de le Boe. 



VII 


aut anatomica De cerebro Malpighii 
opuscula caruerunt . Quinimmo ex 
uno isto Viro quidquid per eam ae¬ 
tatem de structura cerebri Anatomici, 
ac Medici docuerunt, ab eo ( quod 
nemini praeterea adeo facile conti¬ 
git ) tamquam ex .oraculo quodam, 
praeter unum, aut alterum (a) om¬ 
nes hausere. 

Verumtamen non eo demum per 
hosce Viros evecta fuerat Anatome, 
ut plura adhuc in cerebro delitesce¬ 
re , siquis paulo acrius attenderet, 
huic attingere non liceret. Itaque 
Nicolaus Stenonius {h) quum eorum, 
qui ante ea tempora de cerebro scri¬ 
pserant opera expendisset, inquit:... 

(a) Hieronymus Sbaragli antea Malpighii colle¬ 
ga, dein, ut saepe fit, acerrimus hostis fuit: scri¬ 
psit enim contra Malpighium; sed » plenus est ra- 
» tiunculis, et cavillis, neque ut credo nisi laudis 
» Collegae refutator ». Haller. ibid. pag. 629. 

( 3 ) Dissert. De cerebri anatome f anno i 658 . 



VIII 

»» Ingenue fateor meam in Anatome 

cerebri inscitiam.Utinam ve- 

ro pars illa omnium delicatissima, 
morbisque ut frequentissimis , sic 
11 perniciossimis obnoxia adeo nota 
11 esset, et explorata ut plures seu 
11 Philosophi, seu Anatomici repu- 

11 tant. Persuasum mihi est 

11 solidioris scientiae scrutatoribus ne- 
11 quaquam fore satisfactum per ea , 
11 quae de cerebro hactenus edita 

11 sunt.Cum ad hoc perfectio- 

11 nis fastigium nondum assurrexerit 
11 Anatomia, ut veram et accuratam 
11 sibi vindicare queat cerebri disse- 
11 ctionem, nostram agnoscamus igno- 
11 rantiam necesse estEt haec 
ille quidem eo tempore. 

Magni deinde Viri, iique potis¬ 
simum, qui primi celeberrimam illam 
Scientiarum Academiam (a) ornarunt. 


(«) Parisinam. 






IX 


Peraultius scilicet, Duverneyus, atque 
Merius utilem sane operam in collu¬ 
strando hominis, atque animalium ce¬ 
rebro impenderunt. Edidit paulo post 
eximium , summoque anatomico di¬ 
gnum opus Wieussenius, quo, quum 
non pauca ad cerebrum, nervosque 
spectantia, perspecta quidem Veteri- 
bus, sed neglecta Nuperis reddidisset, 
plura autem sagaciter a seipso inven¬ 
ta proposuisset, eae in quibus Ana¬ 
tomici versabantur tenebrae ex parte 
discutiebantur. Sequuti sunt Samuei 
Collins , Harderus , Wepfer, Marti- 
nus Lyster , et ilb Rydlejus (a), ac 
inter caeteros, magnae famae viri Ba- 
glivius, atque Pacbionus, qui emis¬ 
sis , hypothesibus utut etiam plenis 
hac de re libris, iis praesertim tem- 

(a) Praeclarum hunc doctissimae Nationis An- 
glicae Anatomicum inter caeteros commendavit Bo- 
herahave. Ibid. De Anatome pag. 412. 





X 

poribus (a) inclaruere. Magna item 
laude hujus, quo vivimus, saeculi 
initio in anatome cerebri versati sunt 
Mistichellius , Lancisius , Ruiscbius 
(b). Petitus (c), atque Winslovius^ 
et qui sub idem ferme tempus adeo 
microscopicis illis vitris omnium ser¬ 
mone percrebuit Leevvenoecbius. 

Verum, ut ad Italos nostros re¬ 
deam, qui hac praesertim aetate An- 
tropologiae studio excelluerunt, Ana¬ 
tomicorum certe perpauci de eo aeque 
ac Morgagnius omni terrarum orbe 
celeberrimus meriti sunt. Sed admi¬ 
rabilis imprimis videtur J. D. Santo- 
rini felicitas ( quod potissimum no- 


(a) Saeculi superioris scriptores novum aliquod 
systema condere maximo sibi honori ducebant. 
Haller. in Boher. ibid. 

( 3 ) Veram substantiae corticalis fabricam primus 
invenit. 

(c) Franciscus Petit egregia plura ad Anatomen 
cerebri addidit. 



^ XI 

vissimae ejusdem Tabulae ab illustr. 
Praeceptore nostro Girardo (a) la¬ 
bore summo, parique diligentia ex¬ 
plicatae , atque auctae (h) palam fa- 

(a) De ingenti copia cadaverum, quae humanis¬ 
simo Praeceptori erat annis potissimum 1773 et 
1774 quo primum tempore Anatomiae addiscendae 
cupidus publicis, ac privatis ejus dissectionibus ade¬ 
ram, aeternum tanto Viro gratus recordabor. 

(5) Quanta Doctorum hominum voluntate hoc 
opus exceptum fuerit, praeter ea, quae in Littera¬ 
torum Diariis , atque in Bibliotheca Anatomica Halle- 
ri saepe extant, satis superque comprobat Epistola 
memorati Physiologorum Principis ad ili. Praecepto¬ 
rem conscripta, quae sic se habet: 

VIRO ILLUSTRI 

MICHAELI GIRARDI 

ANAT, PROF. PRIMARIO S. 

HALLER. 

Incredibile est, quantum sim refocillatus meis in 
diuturnis miseriis dono enimvero praestantissimo, 
quo me beasti. Etiam ideo magis me recreat, quod, 
inexpectatum advenit, cum nihil omnino de his 
posthumis Santorini Tabulis innotuerat; quarum ni¬ 
tor , et pulchritudo vel ob artificium sculptoris pre¬ 
tium hal^t, ob Auctorem supra omne pretium est. 
Sed etiam quae T.u addidisti, potissimum etiam de 
testium initio, migratione, de vagina, et guberna- 



XII 


ciunt ) qui ea in abditissimis humani 
cerebri recessubus perlustrandis subti¬ 
litate, dexteritate, patientia est usus, 
ut ( quod de Themistocle probe in¬ 
quit Nepos ) »» anteferatur huic ne- 
»» mo , pauci pares putentur »» . 

Neque praetereundum hoc loco 
est plures doctrina , ingenioque prae¬ 
stantes Viros in Galliis deinceps, at¬ 
que alibi extitisse, inter quos emi¬ 
nent Carolus Augustus a Bergen, ili. 
Lieutaud , Huber , Nicolaus le Cat, 
Aschius, ac Mekelius, editis omnes 


culo, de mammarum ductibus, et quae passim ad- 
spersisti, summa cum utilitate, et voluptate legi. 
In Bibliotheca Anatomica, quae propediem absoluta 
erit, ad posteritatem Tui operis admirationis mo¬ 
numentum descendet. Quam Bibliothecam, cui de¬ 
stinasti mitti, locum , et tabernam fac presto ut 
sciam; possum Bergomum mittere, possum Medio¬ 
lanum ; ultra non possum. Caeterum languens mea 
valetudo nunc dudum me torquet, atque malo¬ 
rum , et potissimum typograficorum finem video. 

Vale Tu vero. Vir ill., et me quae’so ama. 

Bernae d. 22 Feb. 1776. 



XIII 


Anatomicis hac de re scriptis longe 
clarissimi. Hisce denique ( quamplu- 
ribus aliis, quorum scripta omni fer- 
me tempore , aut seorsim edita sunt, 
aut in variarum Academi arum com¬ 
mentariis , ac diariis, atque alibi ex- 
tant, omissis (a) ), addendi, inquam, 
sunt B. S. Albinus, atque Albertus 
ab Haller , Incisorum alter , alter 
Physiologorum, qui ante haec nostra 
tempora extiterint facile Princeps, 
quorum praeclarissimorum Hominum 
scripta nulla aetas unquam delebit. 


(a) Hoc loco omittendus minime est liber a 
praestantissimis Viris , praesertim vero ab 111 . Prae¬ 
ceptore nostro Girardo Orationem iere Anato¬ 

mica, quae prodiit ex Regio hoc Typographeo Par¬ 
mensi elapso anno 1781 pag. 3«; (e)) justis inquam 
laudibus celebratus, qui ita inscribitur; Encefalo- 
tomia nuova universale ii Vincen\o Malacarne Salu\\ie- 
se , Chirurgo Collegiato , e Professore ii Chirurgia nel- 
la Citta i‘Aqui. Torino 17S0 . 

Auctorem solertissimum Augustae Taurinorum 
nuperrime conspicuam in Chirurgicis dignitatem es¬ 
se consequutum haec dum scriberem accepi. 



XIV 


Tantorum ergo Virorum laboribus 
debemus, quae de cerebri anatome a 
remotissimis jamjam temporibus ad 
hanc usque aetatem innotuerunt. Etsi 
vero non pauca hodie de eo certo 
sciant Anatomici, quae Majorum, li¬ 
cet oculatissimorum solertiam fuge¬ 
runt; adhuc tamen ( adeo verum est 
quod inquit Vir quidam doctissi¬ 
mus adhuc, inquam, plura in 

cerebro latere, cum caeterorum fer- 
me omnium (^), tum praesertim eo¬ 
rum, quos nuperrime laudavimus il- 


(a) II tempo al\a lentamente quel veto , che cuopre 
le verita, e ne lascia scappar fuori una^ o due perogni 
secolo. Cosi si esprime il celebre signor Thomas nel 
suo Discorso di ricevimento neirAccademia Fran- 
cese. 

{b) Apposite inquit gravissimus auctor Gaubius 
in Instiu Patholog. pag. 210.; » Abditissima est, in 
» qua mentis operationes perficiuntur officina, nec 
» vel probabili conjectura assequi datur organorum, 
» quibus instructa est numerum, vires agendi, mo- 
» dum , caetera.«. 




XV 


lustrium Virorum (a) scripta luculen¬ 
tissime palam faciunt. 

Quae quum ita se habere ab eo 
usque tempore, quo sane admodum 
adolescens Medicinae limina adii , 
intelligerem, cumque illud semper in 
animo haberem, ut dilEcillimam hanc 
prae caeteris H. C. partem, ubi sese 
occasio obtulit (h) scrutarer ^ factum 
est, ut pauca quaedam a nemine quod 
sciam hactenus (c) adnotata non ita 
postmodum in adversariis meis inve¬ 
nerim . Quae postquam gravissimo ju¬ 
dicio tuo, praestantissime Camuti , 
subjicere ausus sum ^ satis amplius 
visum non est causae, cur amicis ali- 

(a) Albin. Academ. annot. lib. I. III., Haller De 
cerebro passim . 

(b) Dum postremis hisce annis in R. hoc Parmensi 
Nosocomio Adstantis Medici munere functus sum, 
humana certe cadavera dissecanda non defuere. 

CO Ab Hallero magno illo Viro, omnia, quae 
de cerebro hactenus scripta sunt referente , mini¬ 
me certe tradita. 



XVI 


quot, eorumdem forte editionem po¬ 
stulantibus (a) diutius denegare per¬ 
tenderem (l?): non enim vereor, ut 
doctis Viris sint displicitura, quae a te, 
ViR Doctissime, pro tua nimia erga 
me indulgentia non improbantur. Te 
interim etiam, atque etiam obsecro, 
ViR Illustr. , ut Opusculum hocce 
qualecumque illud sit, auctoritate, 
quae in Te summa est , meque Tuis 
meritis fovere ne desinas. 



(a) Ad hanc lucubrationem publici juris facien¬ 
dam excitabar potissimum ab ili. Praeceptoke , tum 
ab integerrimo Viro, ac praestantissimo Clinico 5.e- 
RAPHiNo Dentonio familiari R. Principis Archiatro, 
ac R. hujusce Nosocomii Medico Primario, a quo 
Medicae Praxeos rudimenta summa cum utilitate, 
et voluptate excepi. 

(^) Urgebar a nonnullis potissimum , quod ha¬ 
rum observationum semina a familiari R. Principis 
Archiatro spectatissimo Michaeee Cortesio , cui 
plura ob id praesertim debeo, quod eo Promotore 
Philosophiae, et Medicinae Lauream anno iyj 6 in 
celeber, hoc Parmensi Lyceo assequutus sum, eo 
ipso tempore publice reiiunciata fuerint. 




DE PECULIARI 

STRUCTURA CEREBRI. 

OBSERVATIONES IN CEREBRO CONGLACIATO. 

T §• I- 

JLn humano cerebro, quod saepe sua 
in sede conglaciatum dissecui, haec se¬ 
dula inspectione assequutus sum. Sub 
dura matre tenuissima glaciei lamina 
conspiciebatur, quae ad basim cerebri, ad 
latera falcis, et qua cerebrum a cere¬ 
bello per tentoria divisum est, crasse¬ 
scere nonnihil videbatur. Eadem glacie 
extima, interiorque piae matris superfi¬ 
cies obducta erat, qua praesertim ista 
meninx intra cerebri anfractus insinuat 
sese: quae licet alibi paulo crassior sit, 
paulo tenuior alibi, in universum tamen 
in iis cerebri anfractubus, in quibus majo¬ 
res arteriosi ductus locati sunt, ibi major 
quoque glaciei copia occurrere solet (a ). 

(a) In binis apoplecticorum cerebris, quae novis¬ 
sime dissecui, ingens propemodum glaciei copia 
aderat. 

a 




% 


%. II. 

Denudatus vero cortex vel obiter in¬ 
spectus non uniformis apparet, sed cre¬ 
bris saepe lineolis (a) eleganter nota¬ 
tum , ac velut striatum se praebet, quas 
si paulo attentius fueris contemplatus sic 
dispositas esse comperies, ut nonnullae 
transversim intestinula secent, aliae jux¬ 
ta eorum longitudinem decurrant, quae¬ 
dam parallelas geometrarum lineas imi¬ 
tari quadantenus videantur, aliaeque di¬ 
versa, nec adeo facile verbis prosequen¬ 
da directione ferantur. 

S. in. 

Nec in cerebro solum, sed in cere¬ 
bello quoque lineas, de quibus sermo 
est inquirentes, manifestissimas, elegan- 
tissimasque semper- adesse comperimus. 
Cerebelli tamen lineae paulo tenuiores 
sunt, atque ab ea, quam in cerebro pro¬ 
posuimus directione aliquanto recedunt j 
saepius enim transversim intestinula se¬ 
cant, saepiusque aliae aliis parallelae 
procedunt. 


(tt) Tab. I. fig. I. aaaaa. 



3 


s. IV. 

Dum memoratas hactenus sive cere¬ 
bri, sive cerebelli lineas contemplarer, 
eadem piae matris glaciem imitari colo¬ 
re suo videbantur, dum autem scalpel¬ 
li aciem in eas leviter infligerem, eae 
quominus ultra procederet non adeo fa¬ 
cile patiebantur; ubi nullo negotio in¬ 
ter utramque conjecta ad intima corti¬ 
cis usque permeabat. Quod autem an¬ 
tea suspicatus fueram esse eas lineas ini¬ 
tia lamellarum,' quae intra cerebri sub¬ 
stantiam producerentur, sic luculenter 
postmodum assequutus sum, ut totidem 
glaciatas in cortice (a) lamellas, sive 
strias perspexerim, quot in ejusdem su¬ 
perficie lineas adnotaverim . Uti vero 
linearum, ita nec lamellarum urnis , 
idemque incedendi intra corticem modus 
est. Ex hisce enim aliae juxta longitu¬ 
dinem, aliae transversim, oblique Vero 
aliae in intestinorum substantiam sese 
recondunt, sic tamen, ut quae sibi pro¬ 
ximiores sunt aliae non infrequenter aliis 
(a) Ibidem fig. II. et III. A A A, a a aa a a. 



4 

parallelae ferantur. Neque ad camdem 
altitudinem omnes inseruntur: aliae enim 
ubi vix prima corticis strata subiere def- 
ficiunt, aliae vero intimius productae in 
medullam usque sese conjiciunt aliae- 
que eo circiter corticis ipsius loco desi¬ 
nere visae sunt, quo ego subalbidam , 
suique generis substantiam a nemine 
quod sciam hactenus adnotatam videre 
solitus sum, de qua tamen quid obser¬ 
vaverim infra dicendi locus {U) non 
deerit. 

S. V. 

Qua in cerebro, eadem in cerebello 
quoque ratione se habent, hujusce ta¬ 
men lamellae tenuiores sunt (c) et quad- 
antenus etiam rariores , quemque in 
ejusdem lineis incessum advertimus, eum- 
dem sequuntur ^ 


(a) Daturne lamella, quae e corticis ambitu ena¬ 
ta per medullarem substantiam ad ventriculos usque 
non interrupta feratur? 

(^) Vid. §. xivi. 

(0 Ibidem fig. IV. AAA^ aaaaa. 



5 

§. VI. 

Non secus ac cortex, sic cerebri quo¬ 
que medulla (a) suis sive striis, sive 
glaciatis laminis instructa est, quae et 
ab hucusque traditis non parum dissi¬ 
miles sunt, et pro variis medullae par¬ 
tibus , varioque situ , variae inter se 
etiam occurrunt. Ac primo quidem, si- 
quod intestinulum secueris, medullam¬ 
que ubi e corticali abscedere incipit, 
dispexeris, lineolas, lamellasque satis te¬ 
nues, creberrimasque advertes, quibus non 
eadem extensio contigisse prorsus vide¬ 
tur . Aliae enim exilissimae quum sint ^ 
intenta vix curiosius acie dignosci pos¬ 
sunt j aliae vero, eaeque plurimae, pau¬ 
lo crassiusculae, satis conspicuae, et in 
corticalem cerebri substantiam produci , 
et conglaciatis ejusdem laminis continua¬ 
ri sic manifesto deprehenduntur, ut nec 
infrequentcr, nec admodum difficulter 
divelli possint. Porro conglaciatae me¬ 
dullaris substantiae laminae confertissi¬ 
mae quidem , tenuissimaeque eo loci 


C«) Ibidem fig. II. et , a aaaa. 



6 

conspiciuntur j verum quo magis in me¬ 
dullam insinuant sese, eo etiam rare¬ 
scunt , et crassiores fiunt, ac ubi late¬ 
ralium ventriculorum [a) lacunar atti¬ 
gere rarissimae, crassissimaeque aliquan¬ 
do occurrunt. Nec idem omnibus in¬ 
cedendi modus obtigit, novissimae enim 
minus incerta directione donantur. 

§. VII. 

Cerebelli quoque medulla suis gau¬ 
det striis {b) lamellisque tenuioribus qui¬ 
dem , sed quae a corticalibus illis aber¬ 
rare minus videantur. Ubi vero medul¬ 
la de intimis cerebelli partibus emersura 
colligi, cogique incipit paulo manifestio¬ 
res, et quo manifestiores eo etiam ra¬ 
riores adparere deprehenduntur . In iis 
autem, quos cerebelli pedunculos appel¬ 
lant, in cerebri cruribus, ipsoque Varo- 
lii ponte , adeo perspicue, dilucideque 
adeo cerni queunt, ut iis quibus medul- 

(a) Hasce laminas cum ventriculorum glacie con¬ 
tinuari forte suspicari possit; at membranulam, qua 
ventriculi obvelantur interjectam esse, tenendum. 

( 3 ) Ibidem fig. IV. B, aaaa. 



7 

la componitur fibrarum fasciculis inter¬ 
jectae, alios non infrequenter ab aliis 
eleganter dividant , atque discernant. 
In anterioribus vero oblongatae medul¬ 
lae cruribus, in opticorum nervorum 
thalamis, inque striatis praesertim cor¬ 
poribus ^a) conglaciatae laminae paulo 
quidem rariores, sed manifestiores etiam 
crassioresque existurrt. Idipsum de Sil- 
viano ponte, de globulis, de cunctis 
demum cerebri partibus, quas necessa¬ 
riae brevitati indulgens praetereo lubens, 
deque medulla spinali merito dicendum 
volo, quum nullam in tot periculis uni¬ 
versi quam late patet encephali particu¬ 
lam invenerim unquam, quae sive striis, 
sive conglaciatis laminis plane destitue¬ 
retur . 

Nec in humanis modo, sed in inte¬ 
gerrimis quoque brutorum recens ma¬ 
ctatorum cerebris lamellas ( 6 ), de quibus 

(a) Ibidem fig. III. C, aa. 

(h) Lamellas hasee in bove, vitulo, ove, cane, 
subobscure etiam vidisse nremini in fele, et lepore, 
tum in cortice, tum in medulla. 



8 

sermo est inquirentes, eadem ferme ra¬ 
tione dispositas esse comperimus. 

§. VIII. 

Descriptas hucusque lamellas vario 
abinvicem pro variis encephali partibus 
intervallo distare (a) observavimus. Il¬ 
lud jamvero mollius, teneriusque, quod 
hujuscemodi intervalla occupat, neque 
vel in perfecte conglaciatis cerebris quan¬ 
doque admodum obdurescit (6 ), eadem 
prorsus ratione, qua memoratae lami¬ 
nae , distribuitur: quotquot nimirum con¬ 
gelatae lamellae intra cerebri substan¬ 
tiam occurrunt, totidem corticalia, ac 
medullaria strata ibi quoque inveniun¬ 
tur , Strata corticis sedulo inspecta, non 
infrequenter tenuioribus vasculis picta 
apparuere, quae circa ejusdem ambitum 
confertissima, quo medullae propiora fie¬ 
rent , eo etiam decrescere, ac prorsus 
evanescere viderentur, Caeterum qui 

(a) Vid. §§. IV., V., VI., VII. 

(i>) Cortex praesertim aegre admodum induratur 
attamen die 23 Februarii anni hujus 1782 bina 
humana cerebra incidi in lapideam pene dixerim 
naturam indurata. 



9 

prope medullam cerni minutissima cor¬ 
ticis vascula possint, quae utut subti¬ 
liter impleta j aegrae tamen etiam con¬ 
spicillo, nec nisi clarissima luce conspi¬ 
ci queunt (a) ? Nunc quid de congla¬ 
ciati quoque cerebri caveis observave¬ 
rim proponere pergo. 

§. IX. 

Hae igitur caveae, quas veteri, re¬ 
ceptoque vocabulo cerebri ventriculos 
appellant, in congelato cerebro non mo¬ 
dica semper glaciei copia detinentur (6), 
Hanc vero modo in unum, solidumque 
corpus effictam,' compactamque „ mo- 
„ do in parvula discretam frustilla re- 
„ peries (c) quae adeo sibi ipsis proxi- 
„ ma, atque contigua sunt, ut vitrei 
„ humoris oculi glacie concreti figuram 
„ quodammodo praeseferant (i) „. Haud 

(a) Albin. Academ. Annot. lib. I. pag. 47. 

{h) Vid. etiam Heisterus Compend. anatom, pag. 145. 

(c) Vid. posthum. J. D. Santorini Tab. ab ill. 
Praeceptore explic. pag. 315. (a ), et Tab. nostram I. 
fig. III. C . 

{d) Saepe etiam lateralium ventriculorum glacies 
in parvula discreta frustilla ob impressiones ab la- 

b 



10 

tamen in qualibet ventriculorum parte 
eamdem glacies crassitudinem habet: et 
in lateralibus quidem prope choroideo 
plexus in universum crassior, quo. phqr- 
nici proximior fit, sic sensim gracilescit, 
ut hactenus haeream aliquanto , num 
lateralium ventriculorum glacies altera 
cum altera vere, et immediate com¬ 
municet (a) . 

§. X. 

Lateralium vero cum tertio commu¬ 
nicationem , quam et a nonnullis edam 
magni nominis viris rejectam fuisse in- 
telligo, sic manifestam in quorumdam 
recens defunctorum cerebro (6), in eo¬ 
dem autem gelu constricto perpetuam 
adeo vidisse recordor, ut nullus de ea 
dubitandi locus superesse videatur (c). 

mellis ex medullari substantia ( Vid. §. vi, ) in 
ventriculos descendentibus factas, videbatur. 

(a) Lateralium inter se communicationem aliqua 
ulteriori in cadaveribus disquisitione indigere inquit 
ill. Haller. EI. Physiol. C. H. lib. x. De cerebro et nervis. 

(b) Viderat, et jamdudum ostenderat ill. Prae¬ 
ceptor . 

(0 Et cum ill. Praeceptore. 



II 

Nimirum lateralium ventriculorum gla¬ 
cies , quae vasa posteriorem, inferiorem- 
que eorumdem recessum subeuntia extra 
cerebrum usque comitatur, ubi choroi¬ 
dei plexus ex memoratis vasis enasci in¬ 
cipiunt, ita eosdem circumcirca invol¬ 
vit, et amplectitur, ut prae reliqua 
ventriculorum glacie augeatur; inde 
cum plexubus antrorsum fertur, totum— 
que, quod illi procurrunt iter emetitur, 
donec ad ea sive foramina, sive rimas 
deveniat per quas choroidei plexus ex 
lateralibus in tertium ventriculum de¬ 
scendunt. Licet autem eo loci attenue¬ 
tur adeo, ut evanescere ferme videatur; 
attamen trajecta rima, glaciei totam ter¬ 
tii ventriculi caveam occupanti quadan- 
tenus continuata, sese expandit denuo , 
denuoque increscit. 

§. XI. 

Tertii vero hujusce ventriculi glacies 
ad posteriora pergens mox mox meatum 
infra Silvii pontem locatum subitura, in 
crassiusculum, teresque corpus, aut in 
gracilem potius cilindrulum cogitur, qui 



IZ 

statim atque de eo, quod ingressus erat 
foramine evaserit, ac intra quarti ven¬ 
triculi caveam penetraverit rursus late¬ 
scendo ejusdem extensionem quanta est 
undelibet emetitur. Atque hoc quidem 
tam patulum tertii in quartum cerebri 
ventriculum iter, quod dudum etiam 
veteres quidam novere (a ), nemo quan¬ 
tum quidem ego scio, praeter unum aut 
alterum in dubium revocavit. 

§/ XIL 

De altero vero tertii ventriculi mea¬ 
tu , qui per infundibulum intra pituita- 
mm glandulam sese dimittat, de quo plu¬ 
rimum quidem inter Anatomicos disputa¬ 
tum fuisse intelligo; quum aliis solidum , 
aliis omnino pervium illud esse placue¬ 
rit ambigi fortasse hactenus possit: atta¬ 
men neque ili. Praeceptor , qua in dis¬ 
secando dexteritate pollet, editis (6 ), 

(fl) Aquaeductus sic dictus Silvii dudum Gale¬ 
no , atque Oribasio, dein Berengario, aliisque in¬ 
notuit . 

(i) In Explic. Tab. Santor. habet sequentia pag. 
3«. (a): » Diligentissime inde, ac quantum 

» fieri potuit num et infundibulum eadem glacie 




13 

ineditisque pluribus in conglaciato cere¬ 
bro observationibus, neque ego infundi¬ 
bulum inferiori sui parte, qua pituita¬ 
riam nempe glandulam contingit, per¬ 
vium unquam invenimus, utut nuperus 
clar. quidam Scriptor sese illud patulum 
semper invenisse protulerit (a). 

» teneretur, aut saltem frustiilum aliquod esset, 
» quod e ventriculi cavitate per infundibulum in 
» pituitariam glandulam descenderet, perlustravi- 
» mus; verum nihil hujuscemodi, neque nobis, ne- 
» que auditoribus nostris curiose inspectantibus.... 

» videre datum fuit; immo infundibulum perinde 
» ac in caeteris observationibus inferiore sui parte 
» solidum esse se praebuit. Eadem ratione paucis 
>> interjectis diebus intenta curiosius acie , majori- 
>> que habita diligentia experimentum iteravimus...... 

» Id unum peculiariter adnotandum occurrit, nempe 
>> inter glaciei frustilla, columnula angularis calami 
» scriptorii crassitie, quae fere recta contra infun- 
>> dibulum descendebat. Hanc diligentissime a sum- 
» mo ad imum persecuti, vix infundibuli orificium 
*> ingressam in obtusum penitus apicem defficere ma- 
» nifeste intuiti sumus. Hinc infundibulum , ipsam- 
*> que glandulam diligentissime perlustravimus, at 
» incassum omnia, quum nihil praeter ea, quae antea 
»> animadvertimus, nobis videre datum fuerit » . 

(a) Quae autem de infundibulo, ac pituitaria 
glandula in sano, morbosoque cerebro observave¬ 
rim, in aliud fortasse tempus rejicientur. 




14 


§. XIII. 

Postquam de manifestioribus hisce 
cerebri caveis, quantum quidem licuit, 
disseruimus, nonnulla de septi quoque 
lucidi cavea postremo adjicere praestat. 
In congelato itaque cerebro septi lucidi 
caveam non secus ac ventriculos sua 
semper glacie repleri comperimus, cujus 
tamen descriptionem quum scite, elegan- 
terque doctissimus Praeceptor ut assolet 
proposuerit (a ), omittere plane consul¬ 
tum duco. Et caetera quoque pericula, 
quibus, contra ac nonnulli praestantes 
Anatomici doceant, memorati septi lu¬ 
cidi caveam semper inveniri persuadeor 
libentius etiam reticeo , eam siquidem 
Anatomicorum principes admiserint Win- 
slous, Morgagnius, Hallerus, ill. Prae¬ 
ceptor, et ipse demum diligentissimus 
Santorinus, qui ita praefatus est (6): 

(a) Ibid. sic loquitur: » Dum ex hisce in ter- 
» tium cerebri ventriculum descendebamus, disse- 
t> cto septo lucido, inter ejus caveam glaciei lami- 
» nam crassiorem in medio, et in acie undequaque 
» extenuatam observavimus ». 

(b) Ibid. pag. 49. 



„ Rimam adesse comperimus, et quasi 
„ circumvallatam undique foveam, cu-- 
„ jus nullum emissarium est; at in ter- 
„ tium ventriculum , quemadmodum 
„ Vieussenio placuerat, nisi subter di- 
„ ducta, ac discisso phornice elabi im- 
„ possibile est. Hujusmodi rima ( pro- 
„ sequitur ill. Commentator ) intuenti 
„ facile occurret, si acuta phorcipe se- 
„ ptum orizontaliter scindatur, ac po- 
„ tissimum si in conglaciato cerebro ob- 
„ servationes instituantqr. Nobis enim 
„ quoties cerebra, <^uae per se optime 
„ constituta essent dissecandi occasio se 
„ obtulit, toties inter duas septi lucidi 
„ lamellas cavum observandum, aliisque 
„ ostendendum adeo facile se praestitit, 
„ ut qua de causa a praeclarissimis vi- 
„ ris non semper illud cavum inveniri 
„ traditum sit assequi non posse fatea- 
„ mur „. Caeterum nullumne huic, quum 
sua cuilibet cerebri caveae emissaria na¬ 
tura concesserit? 



i6 

SERUM UNIVERSAS ENCEPHALI PARTICULAS 
ALLUERE CONIICITUR. 

§. XI V. 

Si cerebrum gelu detentum tepenti 
aeri exponatur, exterius primum, mox 
vero intimius quoque sic sensim molle¬ 
scere incipit, ut brevi pristinam teneri¬ 
tudinem plane recuperet. Quod autem 
in eodem glaciei forma sese antea osten¬ 
dere diximus, illud omne liquescit, in- 
que tenuem, diaphanum, subalbidum- 
que laticem abit, qui cum seroso, sive 
lymphatico succo numeris omnibus com¬ 
parandus videtur. Valde autem proba¬ 
bile est, humorem, tum qui sub cere¬ 
bri meningibus spectatur, tum qui inti¬ 
mam ejusdem substantiam alluit, illum 
quidem ab arteriolis, quae duram, ac 
piam matrem pervadunt, hunc vero ab 
iis, quae intra corticalem, ac medulla¬ 
rem etiam substantiam occurrunt exha¬ 
lare (a). Neque diversa admodum sca- 

(a) J. D. Santorin. lib. citat, pag. 47 glandulas, 
quas Pachiono tribuunt, aliquam humoris vim fun¬ 
dere conjiciendo proponit. 



17 

turigo esse potest illius, qui cerebri veu' 
triculos oblinit, ii siquidem pia quoque 
matre obducuntur. 

§. XV. 

Serum autem non infrequenter in 
demortuorum cerebris inveniri, Vesalio, 
Bartholino, Willisio, Malpighio, Wep- 
fero, Hardero, Lancisio, Boherahavio , 
Morgagnio, Kauvio , Haenio , Santori- 
no, compluribusque aliis, quos ex par¬ 
te recenset Hallerus, Galeno denique 
ab antiquissimis usque temporibus inno¬ 
tuit . Hoc tamen quum neque constans 
esse, neque perpetuum, variaque admo¬ 
dum in aliis, aliisque copia, diversaque 
nonnunquam etiam natura, et indole, se 
praebere observaverint, in eam plerique 
adducti sunt sententiam, ut illud aut 
visceris ipsius labe profectum, aut non¬ 
nisi demum post mortem in eo subor¬ 
tum esse crediderint. Ego vero licet hu¬ 
morem post mortem augeri posse, au¬ 
geri quandoque ejusdem cerebri vitio 
plurimum, ultro concedam, clarissimis 
tamen Physiologiae Scriptoribus, qui nul- 

c 



j8 

lam serosi laticis vim ne in cerebri qui¬ 
dem ventriculis naturaliter inveniri nunc 
perhibent, assentiri non ita facile pos¬ 
sum. Nam sive hominis, sive etiam in¬ 
tegerrimum brutorum recens mactato¬ 
rum conglaciatum cerebrum secemj non 
modica hujusmodi coilcreti seri copia 
non in veiitriculis, aut sub menirigibus 
modo, v^funi et intra visceris ipsius 
substantiam in intervalla, sive spatiola 
totidem, quae rimas ego cerebri nuncu¬ 
pare jam soleo iamellarum, ut dixi for¬ 
ma (cz) ^ic mihi semper occurrit, ut 
de humoris hujusce aliqua in viventi, sa- 
noque cerebro existentia vix amplius hae¬ 
rendum putem (b) i 

$. XVI. 

Neque hic serum illud inteligo, 
quod olim intra cerebri substantiam ex¬ 
cogitavit Malpighius dum haec conscri- 

(a) Vid. §. VII. 

. (b) Neque totum extremis vitae conatibus humo¬ 

rem quis tribuat, quum nec ab iis animalibus glaci¬ 
ei lamellae prorsus defuerint, in quibus cum discisso 
repente capite , vita quoque illico auferebatur . 



19 

beret (a ): „ Ab arteriis autem ( ejusdem 
verba) sanguineum serum, vel quid si- 
„ mile delatum hac corticis. carne velu- 
„ ti filtro separari, simulque in implan- 
„ tatas fibras, veluti in radices propagari 
„ non est absonum rationi, cum, inter- 
„ rupto naturae ordine ex morbosa ali- 
„ qua constitutione aberrantem copiosam 
„ seri hujus collectionem in Ventriculis, 
„ cerebri substantia, et sub ip^is etiam 
„ meningibus saepissime observemus. „ 
Multoque minus intelligo famigera¬ 
tissimum illud Boherahavi: „ Corticem 
„ fieri lamellis vasorum arteriosorum in- 
„ numerabilibus, quorum crassissima ex- 
„ terius ponantur, deinde subtiliora ul- 
„ tima^ post mille forte laminarum suc- 
„ cessivarum imminutionem ex ultimo 
„ strato medullam proficisci, et primum 
„ corticem , et proximum piae matri 
„ rubris vasis constare, ex eo provenire 
„ corticem, cujus vascula eos liquores 
j, solos recipiant, qui rubris tenuiores 


(a) De cerebro tom. ii. pag. 117. 



20 

„ sunt; Jjt)i is tenuior cortex desinat, 
„ ibi incipere medullam, et non videri 
„ improbabile esse in cortice successivas 
„ laminas, et sacculos concentricos, in 
„ quibus serum sanguinis fotum calore 
„ piae matris attenuetur in liquidum 
„ nerveum ad albuminis similitudinem,,. 
Quas quidem clar. hpminum sententias 
ab ea, quam paulo infra exponam de 
seroso , sive lymphatico humore intra 
eas rimas (^a) contento quammaxime di¬ 
screpare ostendam. Sed prius quid mihi 
de nonnullis rebus , de quibus aliter ab 
aliis scriptum est, videantur, proponam. 

DE TUNICAE ARACHNOIDEAE USU. 

. §. XVII. 

Esse in cerebro et in medulla spina¬ 
li tenuem, diaphanam, satis tamen fir- 
mulam membranam a Varolio primum 
inventam, indeque anno jam 1666 ab 
Amstelodamensi Blasii , Svamerdamii , 
aliorumque Societate {b) Arachnoideae 


(a) Vid. §. XV. 

(i) Haller De cerebro pag, 12, 



nomine distinctam, Anatomicif dum haec 
conscribo praeter unum , aut alterum 
omnes consentiunt. Utrum autem haec 
tunica pro peculiari cerebri et medullae 
spinalis involucro haberi debeat necne, 
id vero inter eos minime convenit. Sunt 
namque ex principibus Anatomicis, uti 
Wieiissenius, Rydlejus, Couperus, Wins- 
lowius, Lieutaudius, aliique, qui ara- 
chnoidem pro exteriori tantum piae 
matris lamina (a) habendam esse sen- 

(a) Prae caeteris Winslowius Exposit, anatom. 
tom. II. pag. 230. ( versionem affero, authographo 
enim careo ) sic loquitur : » Duae piae matris la- 
» minae non ita arcte, uti duae istae durae matris 
» invicem uniuntur. Nonnisi mediante textu cel- 
♦> luloso sibi invicem adhaerent, quod totam ipsa- 
» rum extensionem, quibusdam locis exceptis, ut 
» basi cerebri, comitatur; ubi interna lamina in¬ 
ii sertiones suas continuat, dum externa lamina su- 
» pra partes prominentes aequaliter tensa, et ab 
*y interna lamina in intervallis harum partium pro- 
» minentium absque textu celluloso inter duas la- 
*> minas plane separata manet. Peculiares hae la- 
i> minae internae ita dimotae portiones, ut tota la- 
» mina externa in genere tamquam tertium involu- 
*> erum a pia matre distinctum consideraretur, atque 
*> ob ipsius cum telae araneae similitudinem arachnoi- 
» des vocaretur occasionem subministraverunt 



11 

tiiint, Contra vero alii doctissimi homi¬ 
nes, et in his Bidloiis, Bohnius, Halle- 
rus {a), J. D. Santorinus (b) , ejusque 
Commentator ili. {c) arachnoidem a pia 

(a) Haec habet Aiiatomic. ac Physiolog. Prin¬ 
ceps Hallerus De cerebro pag. 12.: » Neque pro piae 
>> membranae lamina exteriori haberi potest, quae 
» sulcos non subeat saepe digitum altos, et multo 
» in medulla spinali longius descendat: neque ab 
» arachnoide id nascitur velamentum, quod ventri- 
» culos cerebri investit, id enim et vasculosum 
» est, et medullae proximum adhaeret, cum eam 
» inter, et membranam nostram pia mater interpo- 
» natur. Rectius a Bidloo, et a Bohnio pro pecu- 
» liari membrana proponitur ». 

(Jb) Lib. citat, pag. 47.: » Hujusce laminae dis- 
» quisitionem instituenti ( Santorini verba ) non 
» oblata casu cadavera dissecare opus est, sed ea 
» potissimum deligere , quae capitis morbo sublata 
» sunt, in quibus saepe occurrit animadvertere hu- 
» morem supra cerebri lobos; quo aperte fit, ut 
» duplex comperiatur membrana , quarum summa 
» explicata est, et humorem continet, interior in 
» sulcos demittitur, et anfractus cerebri aemulatur, 
» quo constat evidentissime, non unam eamdemque 
» esse naturam ». 

(c) Prosequitur ibid. ill. Praeceptor; Contigit 
>> mihi ut pluries alias, ita potissimum die 17 Febr. 
>> ann. 1773 , ut.... arachnoidem a pia ita sejunctam 
» observarem, ut cerebro e sua sede caute remoto.... 
» veli instar protensa, satis crassa, penitusque e cere- 



23 

inatre prorsus sejunctam esse tunicam 
contendunt. Cum postremis hisce me quo¬ 
que facere repetitae saepius juxta Santo- 
rini, ejusque Commeiitatoris clar. moni¬ 
ta, observationes compellunt. 

§. XVIII. 

Quid vero , inquit clar. Heisterus {a ), 
„ tam tenuis rhembtana, in qua nulla 
„ vasa conspiciuntur, cerebro et medul- 
„ lae spinali prodesse possit, haud adeo 
„ patet „ . „ Attamen (monente clar. 

„ Santorino) cum pia mater intra cere- 
„ bri anfractus alte se demittat haec 
„ super eam sic protenditur, ut et sub- 
„ euntia vasa firmet , et frequentissi- 


» bro sejuncta usque ad radices loborum cerebri ante- 
» riorum pertingeret.... Idem postea alias occurrit mi- 
» hi.... Idem quoque observavimus, et ostendimus 

» alias apertissime.ac potissimum ad posteriora ca- 

» pitis, ad finem medullae oblongatae , et spinalis ini- 
» tium, atque progressum ubi semper ec^ membrana ele- 
» gantior occurrit. Quibus rite perpensis, nemo inde 
» fortasse mihi crimini vertat si clar. viro Lieutaudio 
» haud ita facile assentiri possim, quum inter errores 
» illorum observationes reponat, qui arachnoidem a 
» pia matre esse sejunctam membranam affirmant ». 

Compmd. anatoni, pag. 143. 




24 

„ mos eorum flexuum sulcos colligat, 
„ et ne quid illuc intro forte descendat, 
„ quod cerebrum laedere possit, omnino 
„ prohibet „ . Quum tamen ibi etiam 
firmior haec tunica inveniri soleat, ubi 
nec hujusmodi sulci sunt, quos inter se 
colligat, ut in basi cerebri et in medul¬ 
la spinali, neque piam matrem subeun¬ 
tia vasa, a quibus non modico interval¬ 
lo saepe distat, admodum firmare queat, 
aliud insuper, idque nobilius esse mu¬ 
nus, cui tertium hoc cerebri involucrum 
dicatum sit, suspicio facile incidit. Haec 
mea igitur opinio est. Humor qui exti¬ 
mam piae matris faciem alluit, qua prae¬ 
sertim ista meninx intra cerebri ^anfra- 
ctus insinuat sese, assiduo vasorum inter 
ejusdem plicas locatorum motu, crcbra- 
que subjecti cerebri dilatatione jugiter 
ad exteriora propellitur. Ne is igitur e 
cerebri sulcis elabatur, sed intra illos ad 
ea, quibus dicatus est munera servetur, 
neve in peculiari parte, prout scilicet 
fert locorum' declivitas, praesertim vero 
in basi cranii collectus noxas inferat, 



25 

per arachnoideam tunicam cautum est. 
Caeterum quamquam de hujusce tunicae 
usu altum hisce etiam temporibus apud 
Anatomicos et Physiologos silentium sit, 
de ea tamen, plusquam fortasse aliqui 
censeant quaerendum puto. 

VARIA DE VENTRICULIS CEREBRI 
CL. VIRORUM SENTENTIAE. 

§. XIX. 

Quum pleraque eorum , quae a ve¬ 
teribus, ac recentioribus de ventriculis 
cerebri scripta sunt perlegerem, impri¬ 
mis de iis Willisium disserentem inveni. 
Is igitur in eo libro, qui Cerebri anato<^ 
me inscribitur de ventriculorum usu ver¬ 
ba faciens, inquit {^a)\ „ Antiqui caver- 
„ nam hanc adeo magni fecerunt, ut 
„ illic statuerint spirituum animalium 
„ officinam, ubi et procrearentur ipsi, 
„ et praecipua functionis animalis opera 
„ moliantur. E contra autem recentio- 
„ res haec loca ita vilipenderunt, ut 
„ eadem materiae excrcmentitiae hac fo- 


(«) Pag. 139. 


d 




26 

„ ras amandandae moeras cloacas esse 
„ asseruerint. Profecto ista veterum opi- 
„ nio facile concidit, eo quod spiritus 
„ animales utpote valde subtiles, et avo- 
j, lare apti non tam spatia ampla et 
„ aperta, quam meatus et porulos an- 
„ gustiores, quales in cerebri substantia 

„ exarantur, requirunt.Porro siquis 

„ cerebri substantiam exacte consideret, 
„ et serio perpendat, quod hi ventriculi 
„ non ex primaria naturae intentione 
„ efformentur, at secundario tantum, et 
5, accidentaliter de cerebri complicatione 
„ resultent, longe aberit, ut suprema 
„ animae sedes hic figatur, ubi nobilis- 
„ simo spirituum satellitio stipata fun- 
„ ctiones suas exequi, aut obire possit. 
„ Quapropter Anatomici fere omnes, qui 
„ citerioris saeculi fuerunt, illud vilius 
„ cloacae officium interiori huic cerebri 
„ camerae delegarunt. Cui opinioni fides 
„ astruitur nonnihil ex eo , quod hi 
„ ventriculi in defunctis saepe aqua re- 
„ pleti conspicianturj etiam ab illis tum 
„ versus infundibulum, tum in os cribri- 




27 

„ forme cxcretionum viae patescere vi- 
„ deantur „. 

§. XX. 

Uti autem majorum illa de spiri¬ 
tuum animalium intra cerebri ventricu¬ 
los , ita et haec 'Willisii , aliorumque 
opinio de excrementitii humoris intra 
eos collectione evanuit, postquam cele¬ 
bratas adeo tum versus infundibulum, 
tum vel maxime cribriformis ossis vias 
in recenti quidem cranio clausas esse ab 
Anatomicis ostensum/est. „ Cum ergo 
„ clar. viri, inquit Hallerus , ( impri- 
„ mis autem Wartonus, Rydlejus, ac 
„ Boherahavius) viderent in cos plexum 
„ choroideum aliquem fere subire , ex eo 
„ vero plexu arteriolas in medullam un- 
„ dique se penetrare, ad utilitatem se 
j, converterunt, quae a calore cum majo- 
„ ribus arteriis advecto speratur, et a va- 
„ sculis cominus in medullam defixis 
§. XXL 

Hanc vero non esse primariam ven- 
tricolum utilitatem sensit Hallerus ipse. 


(a) Ibid. §. XXVIII. pag. 



28 

subdit enim: „ Cum tamen etiam abs- 
„ que hujusmodi plexu ventriculi den- 
5 , tur tertii exemplo, et cavi, quod est 
„ in thalamis opticis avium omnino 
„ ventriculi simile, etiam aliud olEcium 
„ apparet, cui destinati sint (a) „ . 

Dixerat autem superius , quum de 
ventriculis lateralibus ageret (6): In ho- 
„ mine cerebri massa non solida est, 
„ neque sibi a cranii lacunari superiori 
„ ad cranii basim continua , sed supe- 
„ riorem inter medullam, et inferiorem 
„ cerebri imaginabilis est intercapedo 


(a) » Necessaria colliculorum quorumdam figu- 
» ra , et distinctio mihi videtur praecipua ejus in- 
» tercapedinis causa esse. Ita certe opticus thala- 
» mus dexter cum sinistro mechanica fere necessi- 
» tate ventriculum tertium efficit. Cum enim na- 
» tura duos esse vellet thalamos distinctos, et ro- 
» tundos , hujusmodi imaginabile intervallum ex ne- 
» cessitate aliqua natum est », 

» Iterum cum vellet natura Varolii pontem a 
» cerebello distinctum esse, proprioque de sulco 
» suos nervos educere, separavit eum a cerebello 
» interjecto ventriculo quarto 
(i) Ibid. pag. 2/. 




29 

„ non ea vere cava (a) diim animal 
„ vivit, et sanum est 

„ Quando aqua (prosequitur Auctor 
„ ili.) frequens enim vitium est ventri- 
„ culos replet, tunc utique paries supe- 
„ rior ab inferiori intervallo dissidet 
Alibi vero (6) ventriculos tertium, 
et quartum imaginabiles cavitates appel¬ 
lat: hisce autem verbis quid hac de re 
sentiat magis , magisque explicat (c) 
„ satis enim novimus vera cava nulla 
„ eo loco reperiri „ . 

§. XXII. 

Et haec quidem Halleri de ventri¬ 
culorum cerebri efformatione, et quae 
de eorumdem utilitate conjiciendo pro¬ 
ponit, quisquis opinor pro veri studio 
tanto viro digna recognoscet. Ast nul¬ 
lam prorsus aquam in cerebri ventricu¬ 
lis dum vivit et sanum est animal in¬ 
veniri 5 ventriculorm, sulcorumque cere¬ 
bri spatium nullum prorsus esse, quis 


(a) Vid. Haller pag. cit. (i ). 
C^) Ibid. pag. 37. 

(c) Ibid. pag. a 6 p. 



30 

credat, qui conglaciata hominis (a) ac 
brutorum (b) cerebra inciderit? Locus 
hic quoque esset proponendi quid de eo 
spatio / quod membranae spinalem me¬ 
dullam obvolventes relinquunt observa¬ 
verim, praesertim quum haereat illust. 
Vir (c): „ An turgidior medulla dum 
„ homo spirat, post mortem in minus 
„ spatium se colligat, an vero vapore ea 
„ intercapedo unice occupetur „? Sed de 
hisce nonnulla fortasse properam, siquan¬ 
do alia de cerebro, ejusque morbis in 
lucem hominem sim daturus. Interea ad 
celeberrimam controversiam descendo. 

DE SUBSTANTIA CORTICIS, 

QUAE IN ALBINIANIS INJECTIONIBUS 
NON IMPLETUR. 

%. XXIII. 

De corticalis cerebri substantiae fa¬ 
brica diversa inter se admodum ab Ana¬ 
tomicorum Principibus tradita sunt. Et 

(a) Praesertim cum glaciei superius descriptae 
crassitudo varia pro locorum varietate observetur. 
(h) Vid. §. XV. 

(0 Haller ibid. pag. 6 o. 



31 

celebris quidem glandularum indagator 
Malpigbius ( veteres enim de rebus hisce 
vix quidquam noverunt ), celebris, in¬ 
quam, Malpigbius, ut in anatomen sae¬ 
pe alibi, sic et in cerebri corticem glan- 
dulas primus invexit. Ea vero postmo- 
dum a Bidloo, Wieussenio, Lystero, 
Rydlejo, Boherahavio, ab aliisque prae¬ 
clarissimis anteacti saeculi Viris adeo re¬ 
cepta est „ ut eas, de quibus ille co- 
„ gitaverat glandulas nonnulli manifci- 
„ stas depingerent (a) Sed ad exi¬ 
tum vergente saeculo, hujusmodi sen¬ 
tentia coepit labefactari primum, inde 
vero unius praesertim hominis auctorita¬ 
te penitus eversa est. Nempe quum Fri- 
dericus Ruyschius Malpighianam cerebri 
structuram admirabili qua solebat sedu¬ 
litate perquireret, nec in eodem quid¬ 
quam praeter vascula reperiret, rejecta 
Malpighii sententia corticem ex solis de¬ 
nique vasculis fieri pronunciavit. Sed et 
Ruyschius ipse nactus est censorem Albi¬ 
num , qui inter artificiosae repletionis 
(a) Haller ibid. pag. 17. 



32 

magistros felicissimus, sic in Ruyschii fa¬ 
bricam praefatus est [a)» „ Sed quam- 
„ vis praeter infinitam illam vim arte- 
„ riarum etiam venae in eo inveniantur' 
„ totum tamen (scilicet corticem.) ex iis 
„ constare, aut generatim ex vasculis, 
„ qua appellatione Ruyschius uti solet, 
„ id quidem non ita manifestum. Ete- 
„ nim quantumcumque impleta sint, est 
„ tamen aliquid inter ea, quod non im- 
„ pletum, immo vero est multum „. Al¬ 
bini sententiam recepit, et confirmavit 
Hallerus [b) y quem singuli, quotquot 
ego quidem noverim postea sequuti (c) 
sunt. 

s. XXIV. 

Binis igitur substantiis componitur 
cerebri cortex, altera nempe vasculari, 
altera quae per injectiones, licet eae fe¬ 
licissime cesserint numquam impletur. 
Sed quaenam hujusce demum natura est ? 

(a) Academ. Annot. iib. i. pag. 51. et seq., 

(b) Ibid. pag. 20. 

(c) In hisce nominandi sunt clar. L. M. A. 
'Caldanius in Instit. PhysioL,- Patavii 1773., et clar! 
G. 'Xzzoguidi in Instit. Medie, i Bononiae 1773. 



33 

Quae compositio ? an ex vasculis haec 
quoque constat, quae impleri nequive¬ 
rint? videamus quid de ea sentiat gra¬ 
vissimus auctor Albinus (a): „ Quam- 
„ quam ( ipsius verba ) quoniam imple- 
„ tio vascula tam multa ostendit ubi 
„ nulla antea apparebant , id, quod 
„ praeter ea est e vasculis non minus 
„ constare , quae impleri nequiverint 
„ possimus fortasse suspicari. Ut tamen 
„ libere dicam huic incipio argumenta- 
„ tioni diffidere. Sane quidem contem- 
„ pianti, considerantique, id, quod im- 
„ pleri non potuit persuadere habitu suo 
„ nequit non esse diversum . quid a va- 
„ sculis, quae inhaerent „. An latent 
in ea Malpighii glandulae ? subtilissi¬ 
mis mehercle, argumentis eas refutavit 
Hallerus (6 ). An denique pro nova, 
suique generis substantia habenda est? 
consentiunt clar. Viri, sed quodnam sit 
ejus ingenium, nemo quod ego sciam 
hactenus ivit ostensum. Arduum sane 


(a) Ibidem. 

(i) Ibid. pag. i8. 



34 

fuerit rem tantis Viris abditam reserare; 
ego vero quid mihi de ea videatur can¬ 
dide aperiam, judicium aliorum faciam. 
§. X XV. 

Cerebri substantia in creberrimas il¬ 
las rimas ubique fere secedit, quae se¬ 
roso ut diximus, sive lymphatico humo¬ 
re (a) replentur. Docentibus ad unum 
omnibus Chimicis., ac Physiologis serosi 
liquidi ad concrescendum proclivitas tan¬ 
ta est, ut vel modico caloris gradu de¬ 
tentum cito albuminis ovorum instar co¬ 
gatur , Quam autem serum habet igni 
expositum ad concrescendum tendentiam, 
hanc ipsam adhuc intra corpUs loca¬ 
tum {b) quandoque ostendat necesse est. 
Igitur ( ut ad propositum me referam 
tandem ) quum serosus iste humor in¬ 
tra corticalis cerebri substantiae rimas 
contentus injecti liquidi calorem exper¬ 
tus fuerit, anne is tum se denique con- 

(a) Vid. §§, !xiv. , XV. 

(i) An serum hunc minus facile coiturum est di¬ 
cendum , quia tenuiorum avolatio hic ( intra cra¬ 
nium ) minus libera ? 



3S 

spiciendum gelatinosae, sive mucosae 
substantiae (a) cujusdam ^instar praebue¬ 
rit (6)? Idipsum igne coactum peritissi- 
mos etiam viros Malpighium , atque 
Wieussenium pro glandulis habuisse non 
admodum inverisimile est , siquidem 
Malpighius cerebrum in oleo coctum 
in rotunda tubercula coagulari, et at- 
tramentum super corticem cerebri effu¬ 
sum in rimas quasdam media inter tu¬ 
bercula sparsas se recipere observavit. 
Nec quidquam praeter serosi laticis col¬ 
luviem vidisse etiam suspicor Leevrenoe- 
chium (c) quum corticem in avibus prae¬ 
ter vascula vitreo quodam, et pingue- 

(a) Quum serosus iste humor viscidulus natura 
sit, forsitan etiam absque ignis actione clar. Viris 
imposuisse suspicari possit. 

C^) Albin. Academ. A/inot. lib. iv. haec iterum 
habet: » In omni viscere, et in omni particula C. H. 
» post repleta vasa quam felicissime , sola elotio- 
« ne secedit muci, et furfuris specie longe major 
» pars substantiae, in qua ars implendi, et micro- 
» scopia nihil ostendunt vasculosi ». Sed in om¬ 
nibus hisce partibus cellulosa tela lymphatico rore 
madens invenitur. 

(c) Anatomic. contemplat, pag. 30., ^6. et seq. 




$6 

dinis simili humore constare scripsit , 
quem tamen systemati indulgens ex 
minimis vasculis fieri existimavit. Sim-^ 
plex hujusmodi fabrica fortasse etiam 
iterum imposuit Wieussenio, ut corti¬ 
cem in posteriore opere non glandulo¬ 
sum amplius, sed spongiosum faceret: 
multumque ego fallor, nisi ab una, ea- 
demque substantia diverso modo specta¬ 
ta tot praestantissimorum hominum sen¬ 
tentiae profectae sunt. „ Tenerrimam 
„ vero cellulosam telam ex parte etiam 
„ efficere id, quod non impletur, et in 
„ suspendo cortice perit „ quae conje¬ 
ctura est magni Halleri, negare non 
ausim, et siquis hasce rimas pro totidem 
etiam cellulis viscidulo humore refer¬ 
tis (iz) habere voluerit, huic ego ma¬ 
gnopere non adversabor. 


(a) Forte ab eo, qui musculorum fibras oblinit 
non valde dissimilis est iste humor, in conglaciato 
enim musculo striarum pariter, et lamellarum for¬ 
ma apparet. 



37 

DE MEDULLARIS SUBSTANTIAE FABRICA. 

§. XXVI. 

Non minus varia circa medullaris 
substantiae fabricam, illam etiam, quae 
oculis subjicitur ab Anatomicis disputan- 
tur (^a). Alii namque cellulosam medul¬ 
lam esse, spongiosam alii, alii vesicula¬ 
rem , et inflatae telae cellulosae simi¬ 
lem esse scripserunt, ac denique Mi- 
stichellii opinio fuit nihil nisi confu¬ 
sum quid, ac inorganicum cerebrum, 
ejusque medullam componere. Contra 
vero alii haudquaquam hypothesibus, 
sed institutis sedulo, iteratisque observa¬ 
tionibus inhaerentes, quos inter celeber. 
Morgagnius , fibrosam medullam esse 
tradiderunt. Sic autem ad hanc rem 
scribit Hallerus [b): „ Id ubique repe- 
„ rimus amare medullam in lineas re- 
„ ctas, lacertulosque comprimi, et figu- 
„ rari, in cruribus cerebri, et ponte 
„ Varolii, et corpore calloso apprime 

(a) Non enim loquor de elementari structura. 

( 5 ) Ibidem pag. 135). 



38 

„ conspicuos, unde in medulla rudior 
„ aliqua fibrarum similitudo nascitur „. 

Et paulo infra: „ Sed etiam in con- 
„ gelato cerebro aquam in strias longas 
„ per medullam dispositam vidi, quae 
„ similes adeo medullae strias distin- 
„ gueret „ . 

Ego vero in conglaciato hominis ^ ac 
brutorum cerebro non hasce modo me¬ 
dullae strias, sed plura insuper medul¬ 
laria strata perspicere solitus sum, quae 
eodem prorsus modo disponuntur, quo 
descriptas alibi (^a) glaciei laminas intra 
medullarem cerebri substantiam se ha¬ 
bere observavimus. 

■j 

HUMORIS, QUO RIMAE CEREBRI SCATENT 
USUS . 

§. XXVII. 

Praestat modo, quemadmodum an¬ 
tea pollicitus fui (6), ut quid mihi de 
seroso, sive lymphatico humore intra eas 
rimas contento videatur proponam: id 


(a) Vid. §. VI. 

(b) Vid. §. XVI. • 



39 

autem quo facilius accipi possit, prius 
quid hoc, quo scribimus tempore de ce¬ 
rebro certo sciant Anatomici paucis est 
verbis indicandum. Cerebrum igitur do¬ 
centibus ad unum omnibus ex duplici 
componitur substantia , corticali altera, 
altera medullari. Harum unaquaeque in 
varias iterum partes secedit, quae prout 
figura, magnitudine , colore, positu in¬ 
ter se differunt, variis etiam nominibus 
ab Anatomicis distinguuntur; de quibus 
tamen non alia hic a nobis verba fient 
( ingens quippe est Virorum clar. nume¬ 
rus, qui de cerebri anatome scripserunt ) 
ne „ post Homerum, quod ajunt Ilia- 
„ dem scribere videamur „. Sive autem 
corticalis tantummodo, sive etiam me¬ 
dullaris substantia tubulosa «it, qua de 
re inter Anatomicos tum veteres, tum 
recentiores minime convenit , in eo 
( quod ad rem nostram attinet ) • omnes 
consentiunt, ut praeter ventriculorum , 
ac septi lucidi caveas (a), ne vel mini- 

(a) Huc non refero cavernulas , quas nonnunquam 
in hominum capitis morbo extinctorum cerebro cla¬ 
ri Viri invenerunt. 



40 

mo interjecto spatio corticalem, ac me¬ 
dullarem substantiam naturaliter inter¬ 
ruptam describant. Haec est hodie de 
structura cerebri Anatomicorum doctri¬ 
na, a qua me paululum recedere repe¬ 
titae saepius in conglaciato cerebro ob¬ 
servationes compellunt. 

§. XXVIII. 

Ex allatis itaque observationibus 
ostensum est intra corticalem , ac me¬ 
dullarem cerebri substantiam in iis, quae 
toties commemoratae sunt rimis ubique 
glaciei laminas {a) inveniri. Dictum est 
itidem serosum, sive lymphaticum hu¬ 
morem ex quo istae laminae compo¬ 
nuntur haudquaquam omnem post mor¬ 
tem aut alio quovis cerebri vitio exori¬ 
ri, iis praesertim rationibus innixi, quod 
neque ab integerrimis brutorum recens 
mactatorum cerebris glaciei laminae de¬ 
fuerint (h). Cave tamen credas hasce 
rimas istiusmodi humore dum homo vi¬ 
vit, et sanus "est exacte repldri, quas . 


(a) Vid. §. XV. 
{y) Ibidem . 



41 

praeter humoris, quem continent utili¬ 
tatem non absque peculiari aliqua in¬ 
tentione natura in cerebro collocaverit. 
Sed inquiet fortasse aliquis^ qui fieri 
potest, ut intra corticalem, ac medul¬ 
larem cerebri substantiam rimae natura¬ 
liter occurrant, quarum ne vestigium 
quidem apparet antequam cerebrum fri¬ 
goris vim senserit? Nonne eae frigoris 
actione produci possunt in cerebro ea¬ 
dem ratione, qua in informi luti massa 
hiemali frigore indurata elegantes saepe 
glaciei laminae observantur? Jamvero 
interstitia, seu rimae humorem, de quo 
loquimur, comprehendentes posse in ce¬ 
rebro licet non appareant existere, quis¬ 
quis serosi laticis non minus, quam mol¬ 
lissimam corticis naturam, medullaeque 
noverit, facile quoque intelliget. Quod 
autem rimae istiusmodi haudquaquam 
fortuito efformentur, suadere videtur or¬ 
do, quo eae intra corticalem, ac me¬ 
dullarem substantiam disponuntur. Qua¬ 
rum quidem rimarum , si licet abdita 
summi rerum Opificis consilia divinari 

/ 



42 ^ 

utilitas tanta est, ut non ad ea modo, 
quibus nobilissima pars cerebrum dica¬ 
tum est munera obeunda, sed ad ejus¬ 
dem quoque morbos praecavendos con¬ 
ferre quammaxime videatur. Sed ut 
haec magis, magisque pateant est hic 
nobis in vivi cerebri phoenomenis tan¬ 
tisper inhaerendum. 

§. XXIX. 

„ In homine, cui cranium molle est, 
„ inquit magnus Hallerus (a), ut in 
„ infante, tum in homine, et animale, 
„ cui aliqua pars de osseo cranio subla- 
„ ta fuit, manifesto apparet singula in 
„ expiratione cerebrum mole vere augeri 
„ et distendi, et assurgere, deque dura 
„ matre laesa, aut cranio effracto pro- 
„ minere, et digitum impositum repel- 
„ Iere, et sanguinem super cerebrum 

>, effusum expelli. contraria per 

„ inspirationem fiunt. Cerebrum, et ce- 
„ rebellum mole minuitur, hinc subsi- 
„ det, descendit ..... Hujusmodi mo- 
5 , tus cerebri dudum innotuit „. 


(a) Ibidem pag. 38. 





45 

Et paulo infra: „ Cerebri arterias (a) 
„ perinde, ut in reliquo corpore huma- 
„ no alternis salire vicibus, perque piam, 
„ perque duram membranam modo di- 
„ latari, et modo vicissim subsidere ve- 
„ tustas ipsa vidit, resque facilis est ob- 
„ servatu. Is motus a vivis animalibus 
„ vix abest unquam, quorum crania 
„ aperiuntur, inque pueris, quorum fons 
„ pulsatilis solis membranis perficitur fa- 
„ cillime tangitur. Totum vero cere- 
„ brum ascendit, minus tamen magnam 
ad altitudinem, brevioribusque inter- 
„ vallis dum cor contractum pulsat 

„ Utrumque tamen motum in ani- 
„ male conjungi certum est, cujus cere- 
„ brum nudaveris, et eodem tempore in 
,, eodem cerebro non raro apparere 
§. XXX. 

Hisce praejactis, humoris, qui intra 
corticalem, ac medullarem substantiam 
non minus, quam illius, qui sub cere¬ 
bri meningibus locatur utilitas statimin- 


(a) Ibidem pag. 41. 



44 

notescit. Jugis enim, atque alterna haec 
cerebri dilatatio, quae partim ex vena¬ 
rum sanguine retrogrado, partim vero 
a crebrioribus arteriosi cruoris circuiti¬ 
bus petenda est, fieri profecto nequit, 
quin tunicae cerebrum obvolventes in¬ 
vicem apprimantur, vasaque, tum quae 
in eorumdem plicis locata sunt, tum 
quae corticalem minutissimi retis instar 
componunt, quaeque non raro etiam in¬ 
tra medullarem substantiam se demer¬ 
gunt, illa quidem cum meningibus, haec 
vero inter se, et cum medullae fibris 
atterantur. Ut igitur harum partium 
affrictus imminuatur, interposito hujus¬ 
modi humore, quo eae flexiles serven¬ 
tur cautum esse quisque videt: pariter- 
que (a) quum impedimento sit, quomi¬ 
nus medullae fibrae exarescant, ac coa¬ 
lescant, ne eorum quoque actiones ma- 


(a) Nec diversa admodum fortasse Lystero mens 
erat, quum in libro De humoribus , et in variis 
exercitationibus scripsit; » Cerebrum unice humo- 
» rem lubricantem secernere, qui fibras molles con- 
*> servaret ». 


45 

ximo cum vitae discrimine vitientur, 
opportune defendit. 

PECULIARIS RIMARUM CEREBRI UTILITAS. 

§. XXXL 

Sed ut ad peculiarem rimarum uti¬ 
litatem, quae intra corticalem, ac me¬ 
dullarem cerebri substantiam locatae 
sunt , redeam , antequam hac de re 
quidquam proferre audeam, nonnulla ex 
rn^no Tissoto desumpta praemittere 
peropportunum duco. Ait itaque perill. 
Vir in ea Epist. medie, var. argum,^ in 
qua agitur de apoplexia 

„ Plures sunt causae cur cerebrum 
„ facilius sanguine farciatfurj praecipuas 
„ recensebo „: 

„ I. Nulla pars datur aequalis volu- 
„ minis, ad quam tanta affluat sangui- 
„ nis copia j sextam enim ad minimum 
„ totius sanguinis partem accipit, immo 
„ tertiam si Malpighio fides „. 

„ II. Nulla ad quam tanto profluat 
j, impetu e robustissimo cordis ventricu- 


(a) Pag. <54. et seq. 



46 

„ lo, impetu non fracto curvatura aor- 
„ tae, quae remoram affert majorem, 
„ quam flexiones carotidis, ct verte- 
„ bralis „ . 

„ III. Graviores, ct volatiliores san- 
„ guinis partes ad cerebrum necessaria 
„ determinantur mechanica (a) inde fa- 
„ cilis rarefactio, et vasorum laesio 

„ IV. Nihil remorantur externa ob- 
„ stacula impetum sanguinis; nam be- 
„ ne tecta fortissima vasa cerebrum 
„ adeunt. Nullum ob osseam pyxidem, 
„ aut parvum saltem refrigerium, quod 
„ tam belle vim humorum retundit „. 

„ V. Tot dantur anastomoses, ut 
ex obstructione alicujus vasis afferentis 
„ nihil minuatur sanguinis quantitas „. 

„ VI. Vasa calvariam ingressa tot 
„ gyris in cerebro reptant, ut ex len- 
„ tissima circulatione facilis sit ad sta- 
„ gnationem lapsus „, 


(a) Hanc, quae gravissimorum Physiologorum sen¬ 
tentia est, nonnulla sunt, ut alibi forte referam , 
quae stricto adeo sensu sumendam esse non sinunt. 



47 

„ VII. Nullum e musculis reditui 
„ auxilium „. 

„ VIII. Remorae e contra innume- 
„ rae ex minimis faucium, et pulmonum 
„ aegritudinibus. Quoties enim, et id 
„ probe notandum, augetur quantitas 
„ sanguinis in pulmone, et innumeris 
„ augeri potest causis, toties difficilior 
„ reditus e cerebro „. 

§. XXXII. 

Apparet igitur quam facile vasa ce¬ 
rebri prae caeteris sanguine turgeant, 
ac distendantur, ac proinde quam levi 
de causa ob osseam praesertim cranii 
compagem cedere, ac flecti nesciam in¬ 
tima quoque cerebri substantia compri¬ 
matur . „ Sed cum docuerint fidae ex- 
„ perientiae (a) encephalo compresso ubi- 
„ cumque id fiat, partem aliquam mo- 
„ tu, sensuque privari eam nimirum, 
„ quae nervos habet a compressa par- 
„ te; cur quaeso hujusmodi morbosi 
„ affectus, qui tamen saepe adeo vitam 


(a) III. Tissot ibid. pag. 




48 

„ minantur humanam (a) „ frequentius 
in dies non contingunt? Mirandum sa- 
pientissimi divini Conditoris artificium, 
quo crebris hisce rimis per encephali 
substantiam disseminatis (6) , cautum est, 
ut vasa cerebri turgere, ac distendi 
queant, quin subito medullam compri¬ 
mant (c) , et quod consequitur quin ner¬ 
vorum actio ferietur. 

Dt: NONNULLIS CEREBRI MORBIS. 

§. XXXIII. 

Hactenus de structura cerebri; mo¬ 
do ( quod rei caput est ) utrum ex hac 
ipsa gravissimorum quorumdam cerebri 
morborum sedes, causaeque deduci que¬ 
ant , videndum. Equidem imperfectam 
admodum esse adhuc eam scientiae me¬ 
dicae partem, quae de sedibus, ac cau- 

(a) Ibidem ill. Tissot. 

(I) Cur rimae prope ventriculos grandiores sunt? 
an quia compressiones ibi periculosiores. 

(c) Dum homo vivit, et sanus est hasce rimas 
ob jugem, atque perennem roris, quem continent 
inhalationem vasorum distensioni locum praebere, 
concipere facile est. 




sis morborum cerebri agitj cum disso¬ 
nantes inter se veterum, ac recentio- 
rum sententiae hac de re arguunt, tum 
praesertim doctissimorum Virorum, quo¬ 
rum candorem, ac modestiam posteritat 
omnis mirabitur, Sydhenamii scilicet, ac 
Gaubii scripta palam faciunt. Ille enim 
ut referunt (a) interrogatus a quodam, 
quamobrem non de morbis capitis ae¬ 
que ac de aliis, scripsisset; respondisse 
dicitur; quoniam illos nondum intellexi . 
Hic autem in aureae , suae patholo- 
giae {b) institutionibus sic loqujtur : 
„ In tanta status sani ignoratione, de 
„ natura, ac sede vitiorum, quae hic 
„ ( in cerebro ) occurrunt nihil admo- 
„ dum distincti pronunciare licet. Tan- 
„ tisper proinde in generali doctrina 
„ acquiescendum, donec physiologia te- 
„ nebras dispulerit „. Quid igitur ego 
illud exequi nunc contendam, cui sese 
impares hactenus Medici, atque Anato¬ 
mici ostenderunt ? felix si in re adeo 


(a) Haller. De affectibus capit. Proem. 
( 3 ) Gaub. pag. aio. 



50 

multiplici, et innumeris difficultatibus 
impedita utut verisimilitudinem attinge¬ 
re liceat: prius autem, quae de sedibus, 
ac causis morborum cerebri, de quibus 
sermo erit praecipuae clar. hominum 
sententiae fuerint, indicabo. 

VARIAE DE SEDIBUS , ET CAUSIS 
APOPLEXIAE SEROSAE 

clar: virorum sententiae • 

%. XXXIV. 

„ Quotquot jam ab aliquot saecu- 
„ lis, inquit Wepferus (a) morbos C. H. 
„ nobis scripto tradiderunt, plerique in 
„ apoplexia obstructionem ventriculo- 
„ rum cerebri a pituita crassa, et visci- 
„ da prognatam causabantur „. Occa¬ 
sionem inter caetera huic opinioni de¬ 
disse videtur Galeni auctoritas, passira 
enim ventriculorum cerebri a frigido 
crasso humore oppletionem causam sta¬ 
tuit 5 omnium autem clarissime lib, 3. 
de loc. affecu cap. 7.: „ Apoplexia pro- 
„ pter subitam generationem indicat hu- 


(a) Exercit. de loc, affect. in apopUx. pag. io. 



51 

„ morem frigidum, aut crassum, aut 
„ viscidum confertim principes cerebri 
„ ventriculos implentem, non vero ab 
„ intemperie totius ejus substantiae fieri. 
„ Eviluit equidem ( prosequitur Wepfe- 
rus (a) ) „ hujusmodi sententia postquam 
„ in cerebri sectione Varoliana metho- 
„ dus adhiberi coepit, et jampridem 
praeclarissimi medici Platerus, Bahvi- 
,j nus, Spigelius , aliique , praestantes 
„ hos usus, scilicet spiritus animales gi- 
„ gnendi, vel alibi generatos in se re*- 
„ cipiendi, et quaquaversum per nervos 
„ distribuendi, ventriculis denegarunt,,. 

Hactenus Wepferus; pauca haec ex 
Varolio: „ In ventriculis cerebri apople- 
„ cticorum, inquit ipse, non repetitur 
„ major excrementorum copia, quam 
„ communiter in omnibus aliis „. Ex 
quibus intelligi satis potest, ut de plu¬ 
ribus aliis sileam.jam a "Wepferi 

temporibus, licet vix aliunde quam a 
sero crassiore ventriculos cerebri impe- 


(a) Ibidem. 




S2 

diente esse apoplexia videretur.5 

fuisse tamen nonnullos, qui apoplexiam 
ab efiuso in ventriculos seroso excre¬ 
mento perraro, ne dicam unquam fieri 
docerent (a ). 

§. XXXV. 

Excussis Galeni, ejusque sectatorum 
placitis de ventriculorum cerebri usu,, 
diversa inter se admodum de humore, 
qui in apoplecticorum cerebro inventus 
est dicta ad haec usque tempora Medi¬ 
ci, atque Anatomici prodiderunt. Sunt 
namque alii, qui satis uberem illius co¬ 
piam saepe ih ventriculis a se ipsis re¬ 
pertam describunt; alii, qui cum vix 
quidquam in hisce notatu dignum vide¬ 
rint,. sub meningibus invenerunt, atque 
alii, qui intra corticalem, ac medulla¬ 
rem cerebri, ac cerebelli substantiam 5 
nec defuerunt, qui serosi laticis colle¬ 
ctionem universas quandoque encephali 
plagas inundantem se vidisse tradide¬ 
runt. Uti de copia ac sede, ita nec de 


(a) Morgagni De seiih. et caus. morbot. Epist. 2. 




53 

humoris hujusce qualitatibus convenit 
inter observatores, quum aliis colore, 
sapore, ac cohaesione a reliquo huma¬ 
no sero istud parum dissimile visum sit; 
contra vero aliis gelatinosum, tenax, ac 
glutinosum, colore varium, atque acer¬ 
rimo quandoque praeditum sapore se 
praebuerit; cujusmodi exempla, ut com¬ 
plures alios tum veteres, tum recentio- 
res doctissimos (a) Clinicae scriptores 
omittam, innumera propemodum apud 
Bonnetum (6), ac Wepferum (c), prae¬ 
sertim vero apud Morgagnium (d), at¬ 
que Lieutaudium (e) leguntur. 

§. XXXVI. 

Haec tam varia effecerunt, ut col¬ 
lectiones hujusmodi , quae a plerisqiie 
serosae apoplexiae causae credebantur, 
ab aliis pro ejusdem effectibus haberen- 

(a) Hic omittendi minime sunt ili. Viri Stor- 
chius, ac Cothumnius, ad incrementa rei medicae 
nati homines . 

(b) Sepulcret . 

(c) Hist. apoplectic‘ 

(d) De sedib. et caus, , atq. alibi • 

(e) Hist. anatotn. medie. 


54 

tur, non vero pro causis, quemadmo¬ 
dum ut alios brevitatis causa praete¬ 
ream ) videre est apud subtilissimum 
Sauvagesium (a), qui ita scriptum reli¬ 
quit : „ Ex eo quod in cadavere sinus 
„ cerebri aqua turgidi reperiantur, non 
„ consequitur apoplexiam ab illo sero 
„ fuisse inductam 

Invenire est etiam nonnullos, qui 
quum serum esse aliquando apoplexiae 
causam non negent, quandoque tamen 
illud pro effectu quoque recognoscunt, 
aut saltem quum adest haudquaquam ex 
eo semper apoplexiae causam deducunt. 
Quos inter eminet doctissimus italus no¬ 
ster Morgagnius, quem video varia va¬ 
riis in locis hac de re sentire, ut cla- ' 
rius ex iis, quae hic ex ejusdem operi¬ 
bus seligemus patebit- Et in adversa¬ 
riorum quidem sexto ubi agitur de he- 
miplexiae causa, et diagnosi sic men¬ 
tem suam explicat (6): „ Saepe enim 
,, accidit, ut vel nihil, vel ferme nihil, 


(a) Sauvages iVo.o%. method. de apoplexia . 
(J>) Animadver. 83. 




55 

„ quod morbosum sit, vel seri dum-. 
„ taxat copiam intra cranium invenia- 
„ mus, quod quidem serum non esse 
„ morbi causam, sed hanc potius con- 
„ sequi verisimile est quamquam ali- 
„ quando, vel quod acre sit, vel quod 
„ repente effundatur ipsa esse causa pos- 
„ sit (a) „. Est denique magni Tissoti 
Commentator (6), qui post tot doctissi- 


(a) Laudat, celeber. Morgagnius De seiib. et caus. 
moTbontm variis in locis, ac praesertim in Epistola 
4. sic virum praeclariss. Trewium alloquitur: >> Sed 
» tu fortasse cum iis facis, qui aquae effusionem 
>> malunt nunquam apoplexiae causam esse, sed ef- 
» fectum ejusdem causae, quae apoplexiam facit, 
« ut puta sanguinis in vasis, quae in cerebro, et 
» circa cerebrum sUnt rettitantis. Quibus ego do- 
» ctissimis Viris hactenus in prima ad te epistola , 
» multoque etiam magis in adversariis ( 6 . animad- 
*> ver. 83. ) assensus sum, ut tamen non plus de- 
» derim, quam quod aliis sapientissimis Viris satis 
» est, plerumque rem se habere ut illi consti- 
» tuunt ». 

(b) Ecco le parole dei signor Dottore Gandini 
nelle sue Note agli Avvisi al popolo, dei Tissht n. ® 

» Per quanto di studio io abbia posto ( dice 
» egli ) per rintracciare le vere cause di questa or- 
» ribile malattfa, non ho trovato altro che occasio- 
» ni giustissime di dubitare, che di esse sieno sta- 



5^ 

morum hominum disquisitiones, se de re¬ 
bus hisce nihil prorsus scire ingenue fatetur. 

DE SPASMODICIS, AC CONVULSIVIS 
MORBIS. 

§. XXXVII. 

Neque minor est Medicorum, tum 
veterum, tum recentiorum de reliquis ce¬ 
rebri morbis, ac praesertim de spasmo¬ 
dicis , ad convulsivis sic dictis dissensio. 
Quoniam autem illorum sententias ex¬ 
pendere instituti ratio non sinit, pauca 
quaedam tantummodo ex neoreticorum 
scriptis tunc temporis desumpta affere¬ 
mus . Laudatus itaque Sauvagesius de 
cephalea serosa verba faciens, inquit (a ); 


» to al bujo i Padri nostri , e che piii di loro lo 
» siamo noi.... La definizione delPapoplessia la fa 
» distinguere da altri mali ad essa affini, non per- 
» ci6 siamo piu istruiti delPessenza della malattia, 
» che e ci6, che importa per ben curarla. II san- 
» gue ed il siero, o linfa, che si trovano nel 
» cranio de’ morti d’apoplessia , sono per Io piii, e 
» forse sempre, prodotti dalla malattia, non gik 
» la malattia medesima , o le cause prossime, co- 
» me suol dirsi, di essa ». 

(a) Ibidem. 



57 

„ Numerosae prostant observationes hu- 
„ jus speciei, quam tribuunt sero in di- 
„ versis partibus cerebri collecto; an ve- 
„ ro illud principium incusant, quia ca- 
„ daverum dissectio hoc serum adesse 
„ docuit? certe non valet consequentia 
Immortalis autem Morgagnius in ea 
epistolarum, in qua agit de dolore ca¬ 
pitis, habet sequentia: „ Quod si forte 
„ malis illud serum, quod inter menin- 
„ gem tenuem, et cerebrum fuit, in 
„ hujusque ventriculis non pro causa, 
„ sed pro causae effectu habere, ut in 
„ superiore explicatione indicatum est, 
„ non adversabor [a) 

Nuperrime tandem doctus quidam 
anglus nomine Withers in libello (^b), 
cui titulus est: Osserv^ioni (c) su Vuso^ 
abuso i trascuraggine de rimedj:^ in hoc er¬ 
go libello medicinam facientibus appri- 


(a) Videndus est etiam ill. Swietenius in Com¬ 
mentariis magni Boherahavii cap. De epilepsia. 

(0 Pag. 43. 

(c) Italic;m, quae sola apud me est Cerasolii 
versionem affero. 


h 



58 

me necessario, sic loquitur Auctor de ce¬ 
rebri affectibus: „ Varie sono le affezio- 
„ ni dei cervello, ritrovate per mezzo 
„ delle dissezioni de’ cadaveri. Questi 
„ tali infelici effetti, come . . . . le effu- 

„ sioni.sono state credute essere 

„ evidenti cause della malinconia e del- 
„ la pazzia. Queste istesse affezioni so- 
„ no state capaci di produrre vertigini, 
„ dolori di capo, apoplessie, paralisie, 
„ epilepsie, stolidezze. Come queste tali 
„ cause apparentemente simili siano ca- 
„ paci d’effettuare una si gran variet4 
„ di comparsa, e un problema, che per 
„ Tumana penetrazione fino ad ora e 
„ stato trovato troppo difficoltoso a 
„ sciogliersi „. 

NOSTRA HAC DE RE CONJECTURA, 

§. XXXVIII. 

Hactenus clar. hominum sententiae, 
modo quae mea quoque de eorumdem 
morborum sedibus et causis opinio sit 
paucis verbis exponam. Humor, qui ce¬ 
rebri tunicas, intimamque ejusdem sub- 




stantiam alluit, sive is ea qua dictum 
) est copia in viventi, sanoque cerebro 

dominetur (a), sive is tenuissimus dum¬ 
taxat ros, sit levi de causa in ejusmodi 
1 laticem abiturus, quemadmodum sum¬ 

mae , ut diximus, utilitatis est donec jux¬ 
ta naturalem constitutionem se ha¬ 
bet ita si ab ea recesserit complures 
sane noxas inferat necesse est. Praeci¬ 
puae autem, quae in eodem induci pos¬ 
sunt mutationes ad sequentes reducun- 
' tur: ad ejusdem nempe copiam, ac co- 

) haerentiam auctas, vel imminutas, ad 

acritatem, quarum unaquaeque eos pro¬ 
ducere effectus potens est, qui gravissi¬ 
morum inde morborum causae deve* 
niunt. Quemadmodum enim cerebri 
inundatio, ac compressio, quae ab au¬ 
cta hujusce seri copia proficiscitur coma¬ 
ti, lethargo, apoplexiae, paralysi, aliis¬ 
que cerebri morbis inducendis, ut mihi 
quidem videtur par est; ita medullae, 
ac nervorum irritatio, quae ab ejusdem 

i ---- - - 

I (a) Vid. §. xxvm. 

(b) Ibidem. 



6o 

seri acrimonia sequi necessario debet ad 
abditissimas convulsionum [a) epilepsiae, 
atque gravissimorum quorumdam capi¬ 
tis dolorum causas ex parte saltem ali¬ 
qua intelligendas conferre suspicor ve¬ 
hementissime (b) . Quid autem serosi 
laticis imminutio producere valeat, iis 
qui demortuorum quorumdam, ac prae- 

. (a) Martianus convulsivos motus omnes a stimu¬ 
lata facultate dependere jam olim suo modo ex¬ 
plicavit . 

(i) Pro varia humoris copia, et acrimonia , prout 
hae seorsim existunt, aut invicem junguntur, posse 
etiam hunc morbum in illum mutari, et vicissim, 
non admodum difficile est intellectu. Intelligitur 
etiam cur ex apoplexiis, quae a sero, sive a pitui¬ 
ta sunt aliae serasim, aliae vero cito adveniant, et 
cum advenerint aliae citius, aliae vero tardius pe¬ 
rimant , ut in acutis saepe morbis fieri videmus, 
quum scilicet morbosa materies, quae universum 
corpus, aut singularem ejus partem occupat ad ce¬ 
rebrum irruit: cumque semel id serum sub menin- 
gibus, aut intra cerebri substantiae rimas effusum 
aegre postmodum ( quod facilius si intra vasa sive 
serosa , sive lymphatica haereret, fieri posset ) quum , 
inquam, aegre id serum inhalantium vasorum radi- 
cibu absorberi, ac circulo committi queat, forte 
etiam intelligitur cur apoplexia serosa , sive pitui¬ 
tosa ut plurimum insanabilis sit. 



6i 


sertiin maniacorum stultorumque cere¬ 
brum se plus aequo induratum invenisse 
scripserunt conjiciendum relinquo; ego 
enim etsi ab hac quoque causa nonnul¬ 
las cerebri aftectiones pendere vix dubi¬ 
tem : attamen in re hac nihil adhuc cer¬ 
ti proponere audeo. 

§. XXXIX. 

Haec quoad causas, ad sedem dicto¬ 
rum morborum quod attinet, paucis om¬ 
nia complectar. Hanc non in ventricu¬ 
lis, aut sub meningibus modo, non in hac, 
vel illa plaga cerebri tantummodo, ut 
clar. Viris placuit ( etsi in peculiari ali¬ 
qua cerebri parte non raro praecipuam, 
sin unicam morbi sedem quaerendam 
esse ultro agnoscam ), sed in universo 
cerebro, ac praesertim intra eas quas di¬ 
ximus corticalis, ac medullaris substan¬ 
tiae rimas ^ prout tamen fert morbi indo¬ 
les, poni posse, non est cur dubitemus. 
§. XL. 

Hisce de sedibus, ac causis morbo¬ 
rum cerebri prout instituti ratio sinit ) 
propositis antequam dicendi finem fa- 




6z 

ciatn, de nonnullis rebus, quarum aliae 
aliter ab aliis intelliguntur quid tenen¬ 
dum sit disquirere conabor, initio du¬ 
cto , ut soleo ab apoplexia. 

DE ORIGINE CAVEARUM, 

QUAE NONNUNQUAM 
INTRA APOPLECTICORUM CEREBRI 
SUBSTANTIAM OCCURRUNT. 

§. XLI. 

„ Vetus utique siqua alia doctrina 
„ est, inquit celeber. Morgagnius (a) a.. 
„ Varolio animadversa, a Martiano au- 
„ tem, qui acrem, et rodentem mate-r 
„ riam pro apoplexiae causa agnoscebat 
„ suo modo explicata, quae diserte pro- 
5 , posita est ab Hippocrate, aut certe 
„ ab auctore libri de glandulis docente 
„ siquidem rodatur cerebrum .... affectio- 
„ nem fieri y quae graece apoplexia voca- 
„ tur. Nunquam autem magis erosum 
„ cerebrum videtur, quam cum in ejus 
,, substantia , aut intra hanc magna 
„ praeter naturam cava inveniuntur, cu- 


(a) De sedib. et caus» Epist. 3. 



^3 

„ jusmodi in hac muliere descripsi ple- 
„ na sanguine, et foede adeo laceratis, 
„ cruentisque parietibus, ut nihil magis 
„ referant, quam ulcera profunde ero- 
„ dentia: itaque et Valsalvam vides in 
„ quatuor primis, quae superiore episto- 
„ ia productae sunt dissectionibus ero- 
„ sionis, et corrosionis vocabulis usum 
„ esse, ipsaque profundi ulceris similitu- 
„ dine. Noli tamen credere ista fuisse 
„ vera ulcera in plexu choroide, aut 
„ huic proximis lateralium ventriculo- 
„ rum faciebus sensim aucta, ut deni- 
„ que ad magnitudinem tantam perve- 
„ nirent. Ne enim hic quaeramus num 
„ eae partes salva vita, et plerisque vi- 
„ tae muniis ejusmodi morbos perferre 
„ diutius possint 5 illud unum animad- 
„ vertere satis est cum tot capita eorum 
„ etiam, qui sunt ad apoplexiam san- 
„ guineam ex eadem causa dispositi tam 
„ saepe omnes dissecemus, nunquam ta- 
j, men iii istiusmodi ulcera in iis, quae 
„ modo dictae sunt partibus inchoata, 
„ et minora adhuc incidere; sed facta 



64 

„ et satis ampla tantum conspicere, in 
„ iis videlicet, quos ingens vis occidit 
„ ejusdem morbi. Nec tamen inficior, 
„ immo ultro agnosco ab erodente etiam 
„ materie initium esse tantarum lacera- 
„ tionum: sed illud initium ajo, sive 
5, ab erosione, sive a distractione sit tu- 
„ nicarum unius, aut plurium vasculo- 
„ rum sanguinem per substantiam cere- 
„ bri convehentium, tam esse parvum, 
„ et obscurum solere, ut quamvis tam 
„ crebro tot cujusquemodi hominum ce- 
„ rebrum assulatim dissecuerim, necdum 
„ acciderit, ut sub meum aspectum ca- 
„ deret. Quid ergo est, inquis, cur 
„ tam cito tantam afferat cladem, et 
„ magna adeo cava efficiat? Dicam si 
„ prius unam tibi, aut alteram obser- 
„ vationem descripsero. 

Ita autem post harum observatio¬ 
num descriptionem prosequitur ipse:.., 
„ Sicui forte placeat cavernas, quas in- 
,, tra ipsam cerebri substantiam descripsi 
,, ad aneurismata, varicesque revocare, 
„ cavendum illi esse propter ea, quae 



65 

supra indicata sunt, ne cavernas ipsas 
pro veri aneurismatis, varicisve cavo 
accipiat in eam sensim amplitudinem 
expanso. Multo satius est, et cum 
tanta illa, quae vasis per cerebrum 
reptantibus peculiaris est tunicarum 
tenuitate congruentius, existimare ubi 
ad modicam, et vix, aut ne vix qui¬ 
dem in oculos incurrentem sensim, 
aut cito , dilatationem pervenerint, 
repente disrumpi, et pro varia vascu¬ 
li diametro, et rupturae amplitudine, 
et sanguinis copia, et impetu a tergo 
usque, et usque urgentis, et cerebri 
etiam laxitate paulo citius, tardiusve, 
majores, minoresque cavernas fieri, 
hasque pro minori, aut majori parie¬ 
tum laceratione, aut pro varia lace¬ 
rationis sede modo conclusas, modo 
in ventriculos, aut extrorsum, per 
cerebri videlicet superficiem, aut etiam 
utroque patentes. Cedit enim mollis¬ 
sima 'cerebri substantia, urgentemque 
sanguinem admittit: sic simul apople¬ 
xia , et caverna fit, quae donec vis 



66 

„ cordis, et arteriarum non elanguescit 
„ augetur porro, et cum*^ ipsa augetur 
„ apoplexia .... Caeterum quae de ca- 
„ vernae productione ex effuso per dis- 
„ ruptum a distensione vasculum scripsi, 
„ ea facile intelligis locum habere si ex 
„ eroso quoque vasculo sanguis profun- 

„ datur.Non me fugit Brunne- 

„ rum.ejusmodi, ut videtur ca- 

„ vernam ampli hiatus ^ sive fissurae no- 
„ mine significantem , subjicere: alibi 
„ arteriolas aegritudine ^ sive aneurismate 
„ affectas se conspexisse ^ quae tantam san- 
„ guinis vim fudisse videbantur. Sed ea- 
„ rum sedem, et aneurismatis diametrum 
„ minime docet. Dilucidior est hac in 
„ re Wepferus, cujus quoque in Sepul- 
„ creto observationem habes, qui et ca- 
„ vitatem , seu antrum describit, et licet 
„ aneurismatis exemplo utatur, rem ta- 
„ men ut video haud secus quam ego, 
„ intelligit, nec verum aneurisma, sed 
„ satis apposite spurium appellat 





6/ 


§. XLII. 

Quot porro ingeniosa hujusmodi ex¬ 
plicatio , sive a vasculorum disruptione, 
sive etiam ab eorumdem erosione cava 
cerebri fieri dicantur difficultatibus ur¬ 
geatur non admodum difficile est intel¬ 
lectu , sensitque iste ipse vir omnium 
callidissimus, haec enim statim adjicit: 
„ Si aliorum judicio potius quam suo in 
„ istiusmodi explicationibus standum sit, 
„ te malim tanti Viri ( scilicet Wep- 
„ feri) sequi judicium, quam meum „. 

Si quidquam autem iis, quae a do¬ 
ctissimis hisce Viris A prolata sunt addere 
liceret, mea hac de re conjectura sic se 
haberet. Corticalis, ac medullaris cere¬ 
bri substantia natura in rimas scinditur, 
quae ab exteriori cerebri ambitu profe¬ 
ctae , sensim, ac sensim ad ventriculos 
usque protenduntur. Siqua harum, aut 
plures invicem communicantes humore, 
quo scatent, sero nempe, aut alieno, 
puta sanguine distendantur, anne pos¬ 
sent in eam amplitudinem citius, tar- 
diusque, prout sensim, aut statim liquor 


68 

effunditur dilatari, ut cavernas a clar. 
Viris, atque a me ipso in apoplectico- 
rum cerebro inventas referant (a)? Sa- 
pientiores judicent. 

QUW SENTIENDUM SIT , QUUM NIHIL 
IN DISSECTO CEREBRO APPARET, 
QUOD MORBI CAUSA FUISSE VIDEATUR. 

§. X L 111. 

Aliud est in cerebro, quod ob rei 
medicae dignitatem accuratius expendi 
meretur. Nempe apud doctiores nonnul¬ 
los , qui in humani cerebri dissectioni¬ 
bus sunt versati legisse memini non val¬ 
de dissimilia hisce; quae ex praeclaro 
Viro 'Ballonio desum-untur: „ Scilicet 
„ post terrifica, gravissimaque ab affe- 
„ cto cerebro simptomata, magno me- 
„ dicorum dedecore, saepe capita horni- 
„ num morbo capitis consumptorum 
„ aperta esse, in quibus nihil coi^memo- 
„ rabile repertum est, quod mortem in- 

(a) Vidit etiam doctissimus , atque amicissimus 
collega Petrus Antonius Gasparotti Philosoph. et 
Medie. Doctor, quocum saepe cerebrum prae reli- 
liquis H. C. partibus dissecui. 






69 

„ tcntasset, quum alioquin medicus aut 
„ abscessum, aut simile quid repertum 
„ iri pronunciasset „. 

111. autem Tissotus (a) quum nullam 
in cerebro virginis gravissimo capitis 
morbo extinctae labem invenisset, in¬ 
quit : „ Quis generationem mortis in 
„ Haeniano, et hisce casibus exponet? 
„ anne ex solo spirituum deffectu nasci- 
„ tur? .... anne mors ex paralysi, et 

„ convulsione cordis?. Sic er- 

„ go credam donec boni meliora do- 
„ ceant (6) „. 

§. XLIV. 

In hisce casibus igitur, aliisque, quum 
videlicet nihil, aut ferme nihil, quod 
morbi causa fuisse videatur in dissecto 
cerebro apparet , valde probabile est 
'nonraro hanc intra corticalis, ac medul¬ 
laris’ substantiae rimas latere (c ). Quem- 

(a) Dignus Vir, qui nunquam desituris monu¬ 
mentis commendetur-. 

(b) In ea Epist. med., in qua agit de Apoplexia. 

(c) Posse etiam aliquando in intima fibrarum 
medullarum structura morbi causam recondi ultro 
agnosco . . 





70 

admodum enim istae intra cerebri sub¬ 
stantiam naturaliter licet non appareant 
existunt, ita si humor, quo perfundun¬ 
tur pravas qualitates, prae caeteris acri¬ 
tatem induat, posse dictorum morborum 
^ dummodo ejusdem copia non augea¬ 
tur ), absque eo quod vel minimum in¬ 
quirentium oculis sese conspiciendum 
praebeat causam fieri, non est cur du¬ 
bitemus . 

PAUCA QUAEDAM DE HORUM MORBORUM 

CURATIONE. 

%. XLV. 

Prout variae de morborum cerebri 
sedibus, et causis clar. Hominum senten¬ 
tiae sunt, ita de eorumdem curatione 
non minus inter se discrepant. Sed quo¬ 
niam haec in praesens expendere non 
vacat, unum, aut alterum tantummodo 
de apoplexia, deque aliis morbis, qui a 
sero praecipuam, sin unicam eorumdem 
causam recognoscunt, adjiciam . Quis¬ 
quis igitur, horum morborum curationem 
aggrediatur, tria haec sedulo perpendatj 



71 

an ab acri sero sint^ an ab eodem so¬ 
lummodo in cerebro redundante an ab 
utrisque, animadvertat praeterea humo¬ 
rem hujusmodi haudquaquam in serosis, 
sive lymphaticis (a) cerebri vasculis , 
quae accurata nondum anatome con¬ 
firmavit (S ); sed extra illa, ac potis¬ 
simum in iis, quae toties memoratae 
sunt corticalis, ac medullaris substantiae 
ri/ms haerere. Quoniam vero, ut eximii 
cujusdam Viri (c) verbis utar: „ Ea de- 
„ mum solida est morborum cognitio, 
„ quae quomodo in suis singuli deter- 
„ minatis causis consistant , demon- 
„ strat „ ^ qui haec praecipue ante ocu¬ 
los habuerit, in eorum, quos hactenus 
commemoravimus cerebri morborum cu¬ 
ratione , minus fortasse aberrabit. Sed 
de hisce jam satis, in re enim alta ad¬ 
huc caligine obvoluta, si non verum; 


(a) Potissima haec hodie est clar. Hominum do¬ 
ctrina , morbos, de quibus sermo habetur ab in¬ 
farctu vasorum lymphaticorum cerebri pendere . 

(l>) Haller. ibid. pag. lai., 123* 

(c) Gaub. ibid. pag. 55. 


72 

quod doctiorum medicorum scrutinio, 
ac meditationibus detegendum relinquo: 
utut semitam, qua illud si fieri potest 
inveniatur, ex parte saltem aliqua in¬ 
dicasse sat esto. 

DE TERTIA QUADAM CEREBRI 
SUBSTANTIA . 

§. XLVI. 

Neminem Anatomicorum mihi con¬ 
tigit legisse , qui praeter corticalem , 
medullaremque, alteram in cerebro es¬ 
se docuerit, quam ego tertiam hujusce 
visceris substantiam appellare consuesco. 
Siquis nempe cerebri orizontaliter potis¬ 
simum per strata dissecti corticem, ubi 
medullae nectitur inspexerit, subalbi¬ 
da (a) quaedam substantia lineae cujus- 
dam instar se prodet, quae neque cor¬ 
ticem ipsum, neque medullam prorsus 
aemulatur. Haec tamen haud eodem 
semper praecise loco sese ostendit, mo- 


(a) Tab. II. i i ii ii, Tab. III. fig. l. hhhh et 
fig. II. d d d. 



73 

do enim medullae proximior, modo re¬ 
motior apparet; nec eadem semper ex¬ 
tensione, eodemque colore donatur, mo¬ 
do enim latior, atque obscurior est, mo¬ 
do angustior, ac paulo clarior existit, 
hic aegre, nullo illic modo ( quod de 
subtilioribus particulis saepe fit ) dispici 
quandoque potest; , ut non in diver¬ 
sis modo cerebris, sed in diversis quo¬ 
que ejusdem cerebri partibus eam ali¬ 
quando variare (a) compererim . 
Saepe autem illud mihi inter observan¬ 
dum contigisse memini, quod licet in 
anteriotibus cerebri vix, aut subobscure 
tantum cerni posset, quo ea tamen ad 
posteriora cerebri ferebatur, eo etiam 
magis, magisque adparere deprehende¬ 
batur i In interiori autem posteriorum 
loborum cerebri parte, non longe ab 


(a) Sectionis vitio, praesertim si obliqua insti¬ 
tuatur, evanescit haec substantia,. 

(b) Duplicem quandoque etiam alicubi inveni 
hanc substantiam , quae binas lineolas ( Vid. Tab. II. 
* i i *, et Tab. III. fig. I. *hhhhhh*) referebat. 
Visum est etiam in ove, fele, lepore etc. 


Jt 



74 

ea, quae tentoriis insidet est locus ( at¬ 
que id peculiariter adnotandum) in quo 
hance de qua loquor substantiam in al¬ 
bidiorem lineolam coactam nusquam non 
intra corticem (a) ipsum eleganter ad¬ 
modum incedere observavi (b ). Caete- 
rum cui bono hujusmodi substantia crea¬ 
ta sit, cum tot aliis, qliarum usus ad¬ 
huc latet, ignoro: attamen siquis eorum 
qui pro spiritibus animalibus pugnant 
perpenderit, videri cerebri corticem in 
hanc, hanc autem in medullam muta¬ 
ri, fortasse ex hoc ipso aliquod argu¬ 
mentum (c) ducere posset pro eorum- 
dem existentia, de qua, ut omni qui¬ 
dem tempore est disputatum, tum vel 
maxime, dum haec conscribo cum ma¬ 
gno B. S. Albino clar. Viri dubitant (d). 

(a) Tab. II. llll lineolam hanc vidi primum 
die 2 Februarii anno 1776. 

(i) Hanc lineolam ^epius persecutus, ad Hyppo- 
camporum usque substantiam intimam ferri visa est. 

(c) Quemadmodum cerebri cortex , ita et haec 
nostra, ac medulla denique, si vere alia in aliam 
mutaretur tubulosae essent. 

{£) Clar. L. M. A. Caldan. et cl. Azzogu. lib. cit. 



7y 

Quod reliquum est hortor Anatomicos, 
ut de hac substantia inquirant. 

DE NONNULLIS ANFRACTUUM CEREBRI 
INCISURIS, SIVE SULCULIS. 

$. XLVII. 

Traditur ab Anatomicis, et recte qui¬ 
dem traditur arterias corticalem cerebri 
substantiam daturas intra profundos in¬ 
testinorum sulcos excurrere, venas au¬ 
tem ad eorumdem sulcorum superficiem 
sitas esse: sed video insuper venosos eos 
trunculos, qui per intestinulorum super¬ 
ficiem repunt, intra incisuras {^a) sive 
sulculos quosdam decurrere, quos ego 
quidem paratos esse existimo, non mo¬ 
do ut aptam vascula, qua locari pos¬ 
sint sedem nanciscantur, verum etiam 
ne siquando plus aequo congesto san¬ 
guine turgeant, facile, ut aliter fieret 
retardari, aut in iisdem quandoque etiam 
subsistere queat. Hactenus de cerebro. 


(a) Tab. IV. fig. 1. cccc. 


76 

DE ADIPOSO QUODAM AORTAE SEmmVLO, 

SIVE FIMBRIA. 

§. XLVIII. 

In integerrimo rustici cujusdam senis 
cadavere, qui postquam de altissimo cur¬ 
ru ceciderit citissime interierat, cor, pro¬ 
ximumque arteriae magnae segmentum 
undique propemodum pinguedine farta 
observavi, quemadmodum egregie a prae- 
stantissimis Viris notatum est. Haec ta¬ 
men paulo duriuscula quae aortam con¬ 
vestiebat, etsi quo ma^is a corde recede¬ 
ret, eo etiam sensim decrescere videre¬ 
tur , attamen circiter a corde digitum hu¬ 
jusmodi pinguedo in crassiusculum corpus 
sive fimbriam assurgebat, quod subjectum 
arteriae limbum sernianulis cujusdam in¬ 
star anterius circumcingebat (^a ). Hoc 
ipsum in quinquagenario viro , quem 
ocissime pulmonum inflammatio sustu¬ 
lerat ad eumdem plane modum inveni, 
nec in caeteris postmodum cadaveri- 


(a) Tab. IV. fig. II. cc. 



77 

bus (a) nisi tabe,. niacieque consumptis 
illud penitus desiderari conspexi. Quum 
in hisce autem omnibus sic locatum 
existeret, ut ab auricula superincumben¬ 
te , quo praesertim tempore cruore di¬ 
stenditur comprimi (6) necessario debeat 
illud facile paratum fuisse crediderim, 
quod mutuum, atque immediatum ha¬ 
rum partium sese perpetuo moventium 
contactum prohibendo aliquomodo, ob- 
liniendoque, affrictum minuat. Hic quo¬ 
que nonnulla addere possem in iisque 
praesertim foramen satis amplum ( at 
semel tantummodo visum ), per quod 
ex maturi foetus pericardio, qua super 
aortam scandit (c) intra thoracis cavi¬ 
tatem liber patebat commeatus. Sed 
haec aliaque in aliud fortasse tempus 
rejicientur. 


(d) Assurgit aliquando nonnihil, et pendulum , 
ac mobile extat. 

(i) Tab. IV. fig. III. i i . 

(c) A pericardii limbo, qui de subjecta arteria 
recedebat foramen, aut si mavis semiforamen istud 
effictum cernebatur. 



78 


BINA AD POSTHUMAS J. D. SANTORINl 
TABULAS SPECTANTIA . 

s. XLIX. 

Infra superiorem epydidimidis globu¬ 
lum , corpusculum , sive appendiculam 
quamdam delineavit Santorinus , quam 
postea ill. Praeceptor posthumas tanti 
Anatomici tabulas explicans perdiligenter 
descripsit . Ego vero, licet unicum, 
ut habet ill. Praeceptor, qui partes ha- 
sce incredibili quadam patientia , ob¬ 
servavit , hujusmodi corpusculum sem» 
per invenerim: duo tamen, et tria, at¬ 
que haec semel tantummodo vidisse re¬ 
cordor , quod caeteroquin contingere 
rarissimum est. 

S- L. 

Idem Vir summus in sua elaboratissi¬ 
ma pharingis tabula, tenuem quemdam 
fibrarum fasciculum exhibet (Jy ), qui ' 
per posticam pharingis faciem desc^n- 


icC) Tab. XVI. fig. II. h. 
Q)) Ibidem fig. I. h. 



79 

dens, ac supra quosdam musculos (a) 
ex apophisi styloide profectos scandens, 
in digastrici tendinem, aut in maxilla¬ 
rem glandulam inseritur. Hunc ego fi¬ 
brarum fascem, quum paulo etiam ma¬ 
nifestiorem , quam in Santorini tabula 
occurrit (6) in lacertosi cujusdam senis 
pharynge invenerim; cumque in alterius 
etiam hominis pharynge protinus vide¬ 
rim, incredibilem tanti Viri diligentiam 
magis, magisque demiratus sum. 


(a) Stylo-pharingei, stylo-glossi, stylo-joidei. 

(i) Vid. ill. Praecept. in Oration. de re Anatoni. 
not. (i) pag. 3^., et seq. 





TABULARUM 

EXPLICATIO. 


TABULA I. 

Nonnullas Encephali humani particulas exhibit^ 
ut glaciei Lineae, ac Lamellae, prout in eo- 
dem gelu adstricto occurrunt^ ostendantur• 

FIG. I. 

Portio est lobi dexteri anterioris pia matre 
denudati . 

AAA Superficies corticis. 

aa aa &c. Lineae , qUae in corticis superficie oc¬ 
currunt . 

B B B Sulci, sive gyri, qui in hac portiuncu¬ 
la conspiciuntur. 

FIG. II. 

Sinistri hemisphaerii digitum circiter a ventri¬ 
culo juxta finitorem dissecti portionem re¬ 
praesentat . 

AAA Corticalis substantia , ac 

B B Medullaris, creberrimis 

aaaaaSlc. Striis j sive Lamellis notatae. 

l 





8z 

FIG. III. 

Dcxuro Cerebri hemisphaerio horir^ontaliter dis¬ 
secto donec lateralis ventriculi basis ex parte 
appareat^ statim conspiciendae veniunt, 

aaaaa&LC. J-jamellae in 
AAAAA Corticali, ac 
BBB Medullari substantia, inque 
C Striato corpore occurrentes. 

D Glaciei pars, quae ventriculum occupat 

in parvula frustilla hic illic discreta. 

FIG. IV. 

Demonstrat Cerebelli portionem perpendiculariter 
sectam . 

aaaa&c. Lineolae , seu initia Lamellarum tum 
intra 

A A A Corticalem, tum etiam intra 
B Medullarem substantiam occurrentium. 

hb Sulculi corticalis substantiae 



85 


TABULA IL 



€€rthfum humanum repraesentat sua in sede con* 
stitutum a quo prima superiora strata abla¬ 
ta sunt^ ut Tertia, sive Nova ejusdem sub* 
stantia , ostendatur . 


A A 

Hemisphaeria bina 

BB 

Eorum divisio . 

CC 

Lobi anteriores bini. 

D D 

Posteriores totidem. 

E 

Tentorium. 

FF 

Substantia medullaris 

G G 

Corticalis substantia. 

hhhh 

Ejusdem divisio. 

iit it 

Tertia, sive Nova cerebri substantia, quae 


describitur §. xlvi. , quae in anteriori si¬ 
nistro lobo 

* i i * Duplex apparet. 

lll Eadem substantia, quae prope tentorium 

semper in Albidiorem Lineolam coacta intra 
corticem ipsum elegantior occurrit. 



84 


TABULA IIL 


FIG. I. 

Cerebrum bubulum exhibet eadem ratione, atque 
humanum ( Vid. Tab, II. ) dissectum, ut 
Tertia, sive Nova substantia hic quoque osten^ 
datur , 


A A 

Bina hemisphaeria. 

BB 

Eorum divisio. 

CC 

Lobi anteriores bini. 

DD 

Posteriores totidem. 

eeee 

Substantia medullaris 

ffff 

Corticalis substantia. 


hhhhh &C. Tertia , sive Nova cerebri substantia , 
quae in anteriori dextero lobo 
^hh*,*hhhhhh* Duplex apparet. 

FIG. II. 

Portio anterior hemisphaerii dexteri canis (vulgo 
barbone ), quae tertiam circiter partem dicti 
hemisphaerii constituit, eadem ratione atque 
in bubulo cerebro dissecta , 

A A Substantia medullaris, 

B B Corticalis , ac 

C Ejusdem divisio . 

dd i Tertia , sive Nova cerebri substantik. 

E Portio corticis pia matre obducti. 





TABULA 


FIG. I. 

Cerebri plet matre denudati portiunculam exhibety 
ut Sulci, sive Impressiones in intestinulorum 
superficie occurrentes ostendantur . 

A A Intestinula cerebri. 

B B B Giri, sive anfractus cerebri. 

ccccc Sulci , sive Incisurae , in quibus sanguife- 
ra vascula decurrunt. 

FIG. II. 

Eam aortae partem, quae intra pericardium con* 
tinetur resectam exhibet . 

Pars, quae a corde exit. 

Pars quae egreditur e pericordio. 

c c Semianulus , sive Fimbria substantiae adi- 


FIG. III. 

Cor, proximumque arteriae maenae segmentum, 
cujus dimidiam circiter partem obtegit auricu¬ 
la dextera, quae ad Semianulum usque adi¬ 
posum pertingit, demonstrat, 

A Basis cordis. 

^ Ejusdem apex. 

C Auricula dextera. 



i 


86 

D 

Sinistrae portio. 

E 

Arteria pulmonalis. 

F 

Aorta ubi e pericardio exit resecta 

G 

Aortae lumen . 

H 

Una ex adiposis appendiculis, quae ad 

ii 

basim cordis solent occurrere 

Semianulus , sive Fimbria substantiae adi¬ 

llll&LC. 

posae , quae describitur §. xlvih. 

Venulae , quae per superficiem cordis 


excurrunt. 





87 


DE PECULIARI 
STRUCTURA CEREBRI etc. 

INDEX. 


Pag. 


Ux bservationes in cerebro conglaciato . I 

Serum universas Encephali particulas alluere conji~ 
citur. l6 

De tunicae arachnoideae usu, 0.0 

Varia de ventriculis cerebri cl. Virorum sententiae . 25 

De substantia corticis, quae in Albinianis injectio¬ 
nibus non impletur . 30" 

De medullaris substantiae fabrica . 37 

Humoris t quo Rimae cerebri scatent usus. 38 

Peculiaris Rimarum cerebri utilitas. 45 

De nonnullis cerebri morbis. 48 

Variae de sedibus , et causis apoplexiae serosae 
clar. Virorum sententiae» 50 

De spasmodicis^ ac convulsivis morbis. 36 

Nostra hac de re conjectura . 58 

De origine cavearum , quae nonnunquam intra apo- 
plecticorum cerebri substantiam occurrunt. 62, 

Quid sentiendum sit, quum nihil in dissecto cere¬ 
bro apparet , quod morbi causa fuisse videatur • 68 
Pauca quaedam de horum morborum curatione. 70 

De Tertia, sive Nova quadam cerebri substantia . 73 


De nonnullis anfractuum cerebri Incisuris, sive Sulculis. 7'; 
De adiposo quodam aortaeS^minYiXxXo, sive‘Fimhrxa.. 76 
Pina ad posthumas J. D. Santorini Tabulas spe¬ 
ctantia , 78 












Tc.b.IV.